Ausonius eclogae 5

Other sections


Quoteni dies sint mensuum singulorum

Implent tricenas per singula menstrua luces

Iunius Aprilisque et cum Septembre Nouember.

Vnum ter denis cumulatius adde diebus

Per septem menses, Iani Martisque kalendis

5

Et quas Maius agit, quas Iulius Augustusque

Et quas October positusque in fine December.

Vnus erit tantum duodetriginta dierum,

Quem Numa praeposito uoluit succedere Iano.

Sic ter centenis decies accedere senos

10

Quadrantemque et quinque dies sibi computat annus.