Ausonius eclogae 4

Other sections


De tribus menstruis mensuum

Bis senas anno reparat Lucina kalendas,

Et totidem medias dat currere Iuppiter idus,

Nonarumque diem faciunt †infra octo secundi†.

Haec sunt Romano tantum tria nomina mensi,

5

Cetera per numeros sunt cognomenta dierum.