Ausonius eclogae 1

Other sections


De nominibus septem dierum

Nomina, quae septem uertentibus apta diebus

Annus habet, totidem errantes fecere planetae,

Quos indefessa uoluens uertigine mundus

Signorum obliqua iubet in statione uagari.

5

Primum supremumque diem radiatus habet sol.

Proxima fraternae succedit luna coronae.

Tertius assequitur Titania lumina Mauors.

Mercurius quarti sibi uindicat astra diei.

Illustrant quintam Iouis aurea sidera zonam.

10

Sexta salutigerum sequitur Venus alma parentem.

Cuncta supergrediens Saturni septima lux est.

Octauam instaurat reuolubilis orbita solem.