Ausonius de herediolo = XII.1-2 Schenkl = III.1 Domestica Peiper = XII Prete = V.1 Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023


Praefatio in prosa

Cum de palatio post multos annos honoratissimus, quippe iam consul, redisset ad patriam, uillulam quam pater liquerat introgressus his uersibus lusit Luciliano stilo.

 

Salue, herediolum, maiorum regna meorum,

      Quod proauus, quod auus, quod pater excoluit,

Quod mihi iam senior properata morte reliquit -

      Eheu nolueram tam cito posse frui!

5

Iusta quidem series patri succedere, uerum

      Esse simul dominos gratior ordo piis.

Nunc labor et curae mea sunt; sola ante uoluptas

      Partibus in nostris, cetera patris erant.

Paruum herediolum, fateor, sed nulla fuit res

10

      Parua umquam aequanimis, adde etiam unanimis.

Ex animo rem stare aequum puto, non animum ex re.

      Cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum;

Spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum,

      Aurea non satis est Lydia tota Midae.

15

Cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi;

      Ille opibus modus est, quem statuas animo.

Verum ager iste meus quantus sit, nosce, etiam me

      Noueris et noris te quoque, si potis es.

Quamquam difficile est se noscere: γνῶθι σεαυτόν

20

      Quam propere legimus tam cito neglegimus.

Agri bis centum colo iugera, uinea centum

     Iugeribus colitur prataque dimidio;

Silua supra duplum quam prata et uinea et aruum.

      Cultor agri nobis nec superest nec abest.

25

Fons propter puteusque breuis, tum purus et amnis;

     Nauiger: hic refluus me uehit ac reuehit.

Conduntur fructus geminum mihi semper in annum;

      Cui non longa penus, huic quoque prompta fames.

Haec mihi nec procul urbe sita est, nec prorsus ad urbem,

30

      Ne patiar turbas utque bonis potiar;

Et quotiens mutare locum fastidia cogunt,

      Transeo et alternis rure uel urbe fruor.

praefatio in prosa

Incipit de erediolo praefatio in prosa V

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
v = Wien, Österreichische Nationalbibliothek, lat. 3261 (saec. XVI)
s = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, Opera 754 F 9