Post deum semper patrem colui secundamque reuerentiam genitori meo debui. sequitur ergo hanc summi dei uenerationem epicedion patris mei. titulus a Graecis auctoribus, defunctorum lectori meo, siue is filius est seu pater siue utrumque. neque ut laudet exigo, sed ut amet postulo; neque uero nunc patrem meum laudo, quod ille non eget et ego functum oblectatione uiuentium onerare non debeo. neque dico nisi quod agnoscunt qui parti aetatis eius interfuerunt. falsum me autem morte eius obita dicere et uerum tacere eiusdem piaculi existimo. imagini ipsius hi uersus subscripti sunt neque minus in opusculorum meorum seriem relati. alia omnia mea displicent mihi, hoc relegisse amo.
Nomen ego Ausonius; non ultimus arte medendi,
Et, mea si nosses tempora, primus eram.
Vicinas urbes colui patriaque domoque:
Vasates patria, sed lare Burdigalam.
5
Curia me duplex et uterque senatus habebat
Muneris exsortem, nomine participem.
Non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
Victum habitum mores semper eadem habui.
Sermone impromptus Latio, uerum Attica lingua
10
Suffecit culti uocibus eloquii.
Obtuli opem cunctis poscentibus artis inemptae
Officiumque meum cum pietate fuit.
Iudicium de me studui praestare bonorum;
Ipse mihi numquam iudice me placui.
15
Officia in multos diuerso debita cultu
Personis meritis tempore distribui.
Litibus abstinui; non auxi, non minui rem;
Indice me nullus, sed neque teste, perit.
Inuidi numquam; cupere atque ambire refugi;
20
Iurare aut falsum dicere par habui.
Factio me sibi non, non coniuratio iunxit;
Sincero colui foedere amicitias.
Felicem sciui, non qui quod uellet haberet,
Sed qui per fatum non data non cuperet.
25
Non occursator, non garrulus, obuia cernens,
Valuis et uelo condita non adii.
Famam, quae posset uitam lacerare bonorum,
Non finxi et, ueram si scierim, tacui.
Ira procul, spes uana procul, procul anxia cura,
30
Inque bonis hominum gaudia falsa procul.
Vitati coetus eiuratique tumultus
Et semper fictae principum amicitiae.
Deliquisse nihil numquam laudem esse putaui
Atque bonos mores legibus antetuli.
35
[Irasci promptus properaui condere motum
Atque mihi poenas pro leuitate dedi.]
Coniugium per lustra nouem sine crimine concors
Vnum habui; natos quattuor edidimus.
Prima obiit lactans, at qui fuit ultimus aeui
40
Pubertate rudi non rudis interiit.
Maximus ad summum columen peruenit honorum,
Praefectus Gallis et Libyae et Latio,
Tranquillus, clemens, oculis uoce ore serenus,
In genitore suo mente animoque pater.
45
Huius ego et natum et generum pro consule uidi;
Consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
Matronale decus possedit filia, cuius
Egregia et nuptae laus erat et uiduae;
Quae nati generique et progeneri simul omnium
50
Multiplici illustres uidit honore domos.
Ipse nec affectans nec detrectator honorum
Praefectus magni nuncupor Illyrici.
Haec me fortunae larga indulgentia suasit
Numine adorato uitae obitum petere,
55
Ne fortunatae spatium inuiolabile uitae
Fatali admorsu stringeret ulla dies.
Obtinui auditaeque preces: spem uota timorem
Sopitus placido fine relinquo aliis.
Inter maerentes, sed non ego maestus, amicos
60
Dispositis iacui funeris arbitriis.
Nonaginta annos baculo sine, corpore toto
Exegi, cunctis integer officiis.
Haec quicumque leges, non aspernabere fari:
"Talis uita tibi, qualia uota mihi."
Praefatio
incipit ephicedion in patre. praefatio in prosa V
codex unicus praefationis
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
codices epicedii
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K L T