Credideram nil posse meis affectibus addi
Quo, uenerande pater, diligerere magis.
Accessit (grates superis medioque nepoti,
Bina dedit nostris qui iuga nominibus),
5
Ipse nepos te fecit auum, mihi filius idem
Et tibi ego: hoc nato nos sumus ambo patres.
Nec iam sola mihi pietas mea suadet amorem:
Nomine te gemini iam genitoris amo.
Accessit titulus, tua quo reuerentia crescat,
10
Quo doceam natum quid sit amare patrem.
Quippe tibi aequatus uideor, quia paruulus isto
Nomine honoratum me quoque nobilitat,
Dein aetas quia nostra eadem: nam supparis aeui
Sum tibi ego et possum fratris habere uicem.
15
Nec tantum nostris spatium interponitur annis,
Quanta solent alios tempora diuidere:
Vidi ego natales fratrum distare tot annis,
Quot nostros. aeuum nomina non onerant.
Pulchra iuuenta tibi senium sic iungit, ut aeuum
20
Quod prius est maneat, quod modo ut incipiat;
Et placuisse reor geminis aetatibus, ut se
Non festinato tempore utraque daret,
Leniter haec flueret, haec non properata ueniret,
Maturam frugem flore manente ferens.
25
Annos me nescire tuos, pater optime, testor,
Totque putare tuos quot reor esse meos.
Nesciat hos natus; numeret properantior heres,
Testamenta magis quam pia uota fouens,
Exemploque docens prauo iuuenescere natos
30
Vt nolint patres se quoque habere senes.
Verum ego primaeuo genitus genitore fatebor
Supparis haec aeui tempora grata mihi.
Debeo quod natus, suadet pia cura nepotis
Addendum patri, quo ueneremur auum.
35
Tu quoque, mi genitor, geminata uocabula gaude,
Nati primaeui nomine factus auus.
Exiguum, quod auus: faueant pia numina diuum
Deque nepote suo fiat auus proauus.
Largius et poterunt producere fata senectam;
40
Sed rata uota reor, quae moderata, magis.