Ausonius epigrammata 89

Other sections


Sit mihi talis amica uelim,

Iurgia quae temere incipiat

Nec studeat quasi casta loqui,

Pulchra procax petulante manu,

5

Verbera quae ferat et regerat

Caesaque ad oscula confugiat.

Nam nisi moribus his fuerit,

Casta modesta pudenter agens,

Dicere abominor, uxor erit.