Ausonius epigrammata 75

Other sections


Praeter legitimi genitalia foedera coetus

Repperit obscenas ueneres uitiosa libido,

Herculis heredi quam Lemnia suasit egestas,

Quam toga facundi scaenis agitauit Afrani

5

Et quam Nolanis capitalis luxus inussit.

Crispa tamen cunctas exercet corpore in uno:

Deglubit, fellat, molitur per utramque cauernam,

Ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.