Omnipotens, solo mentis mihi cognite cultu,
Ignorate malis et nulli ignote piorum,
Principio extremoque carens, antiquior aeuo
Quod fuit aut ueniet, cuius formamque modumque
5
Nec mens complecti poterit nec lingua profari,
Cernere quem solus coramque audire iubentem
Fas habet et patriam propter considere dextram
Ipse opifex rerum, rebus causa ipse creandis,
Ipse dei uerbum, uerbum deus, anticipator
10
Mundi quem facturus erat, generatus in illo
Tempore quo tempus nondum fuit, editus ante
Quam iubar et rutilus caelum illustraret Eous;
Quo sine nil actum, per quem facta omnia; cuius
In caelo solium, cui subdita terra sedenti
15
Et mare et obscurae chaos insuperabile noctis;
Irrequies, cuncta ipse mouens, uegetator inertum,
Non genito genitore deus, qui fraude superbi
Offensus populi gentes in regna uocauit,
Stirpis adoptiuae meliore propage colendus;
20
Cernere quem licuit proauis, quo numine uiso
Et patrem uidisse datum; contagia nostra
Qui tulit et diri passus ludibria leti
Esse iter aeternae docuit remeabile uitae,
Nec solam remeare animam, sed corpore toto
25
Caelestes intrare plagas et inane sepulchri
Arcanum uacuis adopertum linquere terris.
Nate patris summi nostroque salutifer aeuo,
Virtutes patrias genitor cui tradidit omnes,
Nil ex inuidia retinens plenusque datorum,
30
Pande uiam precibus patriasque haec perfer ad aures.
Da, pater, inuictam contra omnia crimina mentem
Vipereumque nefas nocituri auerte ueneni.
Sit satis, antiquam serpens quod perdidit Euam
Deceptumque adiunxit Adam; nos sera nepotum
35
Semina, ueridicis aetas praedicta prophetis,
Vitemus laqueos, quos letifer implicat anguis.
Pande uiam, quae me post uincula corporis aegri
In sublime ferat, puri qua lactea caeli
Semita uentosae superat uaga nubila lunae,
40
Qua proceres abiere pii quaque integer olim
Raptus quadriiugo penetrat super aera curru
Elias et solido cum corpore praeuius Enoch.
Da, pater, aeterni speratam luminis auram,
Si lapides non iuro deos unumque uerendi
45
Suspiciens altare sacri libamina uitae
Intemerata fero, si te dominique deique
Vnigenae cognosco patrem mixtumque duobus
Qui super aequoreas uolitabat spiritus undas.
Da, genitor, ueniam, cruciataque pectora purga,
50
Si te non pecudum fibris, non sanguine fuso
Quaero nec arcanis numen coniecto sub extis,
Si scelere abstineo errori obnoxius, et si
Opto magis quam fido bonus purusque probari.
Confessam dignare animam, si membra caduca
55
Exsecror et tacitum si paenitet altaque sensus
Formido excruciat tormentaque sera gehennae
Anticipat patiturque suos mens saucia manes.
Da, pater, haec nostro fieri rata uota precatu.
Nil metuam cupiamque nihil; satis hoc rear esse,
60
Quod satis est. nil turpe uelim nec causa pudoris
Sim mihi. non faciam cuiquam, quae tempore eadem
Nolim facta mihi. nec uero crimine laedar
Nec maculer dubio; paulum distare uidetur
Suspectus uereque reus. male posse facultas
65
Nulla sit et bene posse adsit tranquilla potestas.
Sim tenui uictu atque habitu, sim carus amicis
Et semper genitor sine uulnere nominis huius.
Non animo doleam, non corpore; cuncta quietis
Fungantur membra officiis; nec saucius ullis
70
Partibus amissum quicquam desideret usus.
Pace fruar, securus agam, miracula terrae
Nulla putem. suprema diei cum uenerit hora,
Nec timeat mortem bene conscia uita nec optet.
Purus ab occultis cum te indulgente uidebor,
75
Omnia despiciam, fuerit cum sola uoluptas
Iudicium sperare tuum; quod dum sua differt
Tempora cunctaturque dies, procul exige saeuum
Insidiatorem blandis erroribus anguem.
Haec pia, sed maesto trepidantia uota reatu,
80
Nate, apud aeternum placabilis assere patrem,
Saluator, deus ac dominus, mens, gloria, uerbum,
Filius ex uero uerus, de lumine lumen,
Aeterno cum patre manens, in saecula regnans,
Consona quem celebrant modulati carmina Dauid,
85
Et responsuris ferit aera uocibus Amen.
oratio sancti Ausoni N
oratio matutina ad deum omnipotentem D Girardini
precatio matutina ad omnipotentem deum Z
codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
D = Cambridge, University Library, Kk. 5.34 (saec. X-XI)
E = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 18275 (1140-1160) , tantum vv. 59-78 et 58
N = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 7558 (saec. IX/1)
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K L T
hoc carmen etiam in aliis minoribus mss. extat (e.g. m).