Ausonius epigrammata 61

Other sections


Istos, tergemino nasci quos cernis ab ouo,

Patribus ambiguis et matribus assere natos.

Hos genuit Nemesis, sed Leda puerpera fouit;

Tyndareus pater his et Iuppiter - hic putat, hic scit.