Ausonius praefationes 5 = epigr. 35 Schenkl = epigr. 1 Peiper = epigr. 1 Prete = epigr. [extra ordinem] Combeaud

Testo base di riferimento: R. P. H. Green, 1999

Cura dell'edizione digitale: A. Prontera, 2023

Altre sezioni


Προσωποποιία in chartam

Si tineas cariemque pati te, charta, necesse est,

      Incipe uersiculis ante perire meis.

"Malo", inquis, "tineis". sapis, aerumnose libelle,

      Perfungi mauis qui leuiore malo.

5

Ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,

      Iacturam somni quae parit atque olei.

"Vtilius dormire fuit quam perdere somnum

     Atque oleum." bene ais, causa sed ista mihi est.

Irascor Proculo, cuius facundia tanta est

10

      Quantus honos: scripsit plurima quae cohibet.

Hunc studeo ulcisci et prompta est ultio uati:

      Qui sua non edit carmina, nostra legat.

Huius in arbitrio est, seu te iuuenescere cedro

      Seu iubeat duris uermibus esse cibum.

15

Huic ego quod nobis superest ignobilis oti

      Deputo, siue legat quae dabo siue tegat.

Προσωποποιία in chartam Peiper

incipit epigrammata Ausonii de diversis rebus V

prosopopoea in chartam Decimi Ausonii H

eiusdem ΠΡΟCΟΠΟΙCΙΑ in chartam P

ad libellum suum quid potius velit tineas vel cariem C om. K M T

codices
V = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLF 111 (saec. IX)
P = Paris, Bibliothèque Nationale de France, lat. 8500 (saec. XIV)
H = London, British Library, Harley 2613 (1460-1470)
y = consensus V P H
C = Padova, Biblioteca Capitolare C. 64 (saec. XV)
K = London, British Library, Kings 31 (1475)
M = Firenze, Biblioteca Nazionale Centrale, Magl. VI.29 (saec. XIV)
L = Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 51.13 (1490-1500)
T = Leiden, Bibliotheek der Rijksuniversiteit, VLQ 107 (saec. XV-XVI)
Z = consensus C K M (L) T

in Z hoc carmen inter Epigrammata extat, in principio Epigrammaton in V; tantum in y inter carmina varia legitur. Green unus inter Praefationes posuit.