Ausonius epigrammata 42

Other sections


Germani fratres sunt Chrestos, Acindynos alter.

Falsum nomen utrique, sed ut uerum sit utrique

Alpha suum Chresto det Acindynos, ipse sine alpha

Permaneat: uerum nomen uterque geret.