Ausonius epigrammata 13

Other sections


Omnia quae longo uitae cupiuntur in aeuo

Ante quater plenum consumpsit Anicia lustrum.

Infans lactauit, pubes et uirgo adoleuit,

Nupsit concepit peperit iam mater obiuit.

5

Quis mortem accuset, quis non accuset in ista?

Aetatis meritis anus est, aetate puella.