Ausonius epitaphia heroum 15

Other sections


Astyanacti

 

Flos Asiae tantaque unus de gente superstes,

Paruulus, Argiuis sed iam de patre timendus,

Hic iaceo Astyanax, Scaeis deiectus ab altis.

Pro dolor! Iliaci, Neptunia moenia, muri

5

Viderunt aliquid crudelius Hectore tracto.