Serenus liber medicinalis


Phoebe, salutiferum quod pangimus adsere carmen

Inuentumque tuum prompto comitare fauore.

Tuque, potens artis, reduces qui tradere uitas

Nosti et in caelum manes reuocare sepultos,

5

Qui colis Aegeas, qui Pergama quique Epidaurum,

Qui quondam placida tellus sub pelle draconis

Tarpeias arces atque inclita templa petisti

Depellens taetros praesenti numine morbos:

Huc ades et quicquid cupido mihi saepe locutus

10

Firmasti, cunctum teneris expone papyris.

Balsama si geminis instillans auribus addas,

Tum poteris alacrem capitis reparare uigorem.

Vel quae septenis censentur gramina nodis

Vtiliter nectes uel corno ex arbore sertum.

15

Puleiumque potens una super aure locabis

Aut illud mixto coctum clementer aceto

Cauta nare trahes; seu uisco lintea nexo

Induces fronti seu trita gramina mentae;

Spongia cum tepidis adnexa liquoribus imbris

20

Profuit aut hedera ex oleo colata uetusto;

Profuit et cocleis frontem tractare minutis.

Si nocuit cerebro uiolentia solis aperto,

Saepe chelidonia ex acido perducta liquore

Sanauit; prosunt et amica papauera somno,

25

Si prius in lento madefacta terantur oliuo.

Portio si capitis morbo temptatur acuto,

Alia diuersum lana contexta per aurem

Inducta prosunt et eodem balsama pacto;

Alia uel ternis piperis terda addita granis

30

Trita linis: certam dabit haec tibi cura salutem.

Est insensibilis morbus, sed noxia formae,

Cum caput immensa pexum porrigine ninguit,

Copia farris uti frendentibus edita saxis.

Hanc poterit maluae radix decocta leuare;

35

Aut tu fenuculum nitrumque et sulphura uiua

Contere, deinde caput permixtis ablue cunctis;

Furfuribusque nouis durum miscebis acetum,

Vt uarios crines tali des unguine puros;

Prodest et tarda demptus testudine sanguis

40

Et prodest cedro demissus ab arbore sucus.

Desinet interea glomerari farrea nubis

Cessabitque grauis crebrae porriginis imber.

Quos pudet aetatis longae, quos sancta senectus

Offendit, cupiunt properos <si> abscondere canos

45

Et nigrum crinem fuco simulare doloso,

His prodest acri contrita cupressus aceto

Vel frons lentisci uel tristia poma sabuci;

Lumbrici quoque terrestres miscentur oliuo

Et iuuenem praestant rediuiuo flore capillum.

50

Praeterea niueum poterit depellere uultum

Resina ex facili cera uiscoque coacta.

Ad rutilam speciem nigros flauescere crines

Vnguento cineris praedixit Tullius auctor.

Si praegnans artus captiui soricis edit,

55

Dicuntur fetus nigrantia lumina fingi.

Noxia corporibus quaedam de corpore nostro

Progenuit natura uolens abrumpere somnos,

Sensibus et monitis uigiles intendere curas.

Sed quis non paueat Pherecydis fata tragoedi,

60

Qui nimio sudore fluens animalia taetra

Eduxit, turpi miserum quae morte tulerunt.

Sylla quoque infelix tali languore peresus

Corruit et foedo se uidit ab agmine uinci.

Saepius ergo decet mordax haurire sinapi,

65

Vel nitro ac sale permixtis acidoque liquore

Laxatis, ut sint simul alia, tangere corpus,

Aut lacrimis hederae aut suco perducere cedri,

Quin etiam furfur mixto medicatur aceto.

Vnda maris lendes capiti deducet iniquas

70

Et quicquid crebri defendit silua capilli.

Illotus sudor uel copia nobilis escae

Saepe graui scabie correptis asperat artus.

Ergo lutum prodest membris adhibere fricatis,

Quod facit ex asino saccatus corporis umor;

75

Nec pudeat tractare fimum, quod bucula fudit;

Stercoris ex porco cinerem confundito lymphis,

Sic pauidum corpus dextra parcente foueto;

Proderit ex oleo puluis, quem congerit alte

Dulcibus ex latebris patiens formica laborum:

80

Conuenit hinc tepido lita tradere corpora soli.

Feruentes papulas *papiro curato liquenti,

Aut acido Baccho miscebis farra lupini

Atque hinc in calido percurres membra lauacro.

Pruritus autem salsos leuat umor aceti,

85

Siue maris rabidi sudor cocleaeque minutae,

Quarum contactu perimetur acerba libido.

Ex uitio cerebri phrenesis furiosa mouetur

Amissasque refert frendens amentia uires,

Siue calens febris iactatos exedit artus,

90

Siue meri gustus seu frigoris efficit aura.

Conuenit calidis pecudum pulmonibus apte

Tempora languentis medica redimire corona.

Inlotis etiam lanis suffire memento

Cerritum; saepe horrendi medicantur odores.

95

Non semper praesens dolor est sanabilis: ergo

Cura magis prodest uenturis obuia morbis

Atque ideo sanos etiam curarier est par.

Purgatur cerebrum mansa radice pyrethri,

Vnguitur et sucis, dederit quos parua sabucus,

100

Expressusque hederae mandatur naribus umor

Aut mixtum rutae cerebro instillatur acetum.

Defluit expulsus morbo latitante capillus,

Si raro lauitur, seu uis epota ueneni

Seu salamandra potens nullisque obnoxia flammis

105

Eximium capitis tactu deiecit honorem.

Nonnumquam uariant maculae paruisque parumper

Orbibus aspersum ducit noua uulnera tempus.

Vipereae pellis cinerem his addito rebus

Roboreasue pilas ursino iungito seuo

110

Vel testudineo mala permulceto cruore.

Saepe ita peruadit uis frigoris ac tenet artus,

Vt uix quaesito medicamine pulsa recedat.

Si ranam ex oleo decoxeris, abice carnem,

*membra foue. parili ratione rigorem

115

Vrticae semen perceptaque frigora uincit.

Et ceruina potest mulcere medulla rigorem.

Decoctum raphani semen cum melle uorabis.

Siue fel ursinum tepefacta dilue lympha:

Proderit hoc potu; seu cassis ostrea testis

120

Vsta dabit cinerem, qui pro sale sumptus in escis

Decutiet gelidum calefacto uertice uirus.

Nonnullus liquidum sugit mulsumque sinapi

Palatoque agitat pariter retinensque uomensque.

Alia nonnulli mandunt oleiue liquore

125

Perfundunt calido cerebrum nasique latebras.

Quidam lactucae credunt prodesse sapores.

Curandi modus hic et suauis et utilis idem est.

Est elephans morbus tristi quoque nomine dirus,

Non solum turpans infandis ora papillis,

130

Set cita praecipitans funesto fata ueneno.

Huic erit aduersus cedri de cortice sucus

Mustelaque cinis uel fusus sanguis ab illa.

Nonnulli dixere serum prodesse bibendo.

Mentastri folium potu apposituque salubre est,

135

Nec frustra bulbos et sulphura iungit aceto

Qui cupit horribiles ad pristina reddere uultus.

Praeterea nitrum debes cum melle iugatum

Spargere lacte bouis, uarias sic unguere frontes.

Cerussam et chartam, quam gens Aegyptia mittit,

140

Ture simul misceque oleo, quod flore rosarum

Conditum est: line sic faciem, sic redde salutem.

Inuida si maculat faciem lentigo decoram

Nec prodesse ualent naturae dona benignae,

Erucam atque acidum laticem simul inline malis;

145

Proderit et bulbus mellis dulcedine uictus,

Crudaue dulcacido miscebis rapa liquori,

Sanguine uel leporis morbus delebitur oris.

Frons salicis cum flore suo contrita medetur.

Saepiolae cineres ex ossibus omnia leuant.

150

Cygneos adipes hilaro misceto Lyaeo:

Omne malum propere maculoso ex ore fugabis.

Horrebit si liuor atrox aut nigra cicatrix,

Attrito sapone genas purgare memento.

Rugarum sulcos lentisci mastice tendes.

155

Si uero uitium est quod ducit ab impete nomen,

Hoc matutina poteris cohibere saliua

Seu folio platani, quod mansum mane uorabis.

Foeda fluunt curui quae purgamenta cameli

Vrentur cineremque dabunt, iungentur aceto

160

Mascula tura simul, diuinaque cura ualebit.

Cum saeuus teneras dolor alte sauciat aures,

Fraxinea in flammis fundit quem talea sucum

Instilla siue obscaenos ex uirgine rores

Aut sucum, ex folio dederit quem populus alba.

165

Saepe chelidoniae rapidum sociatur acetum

Adiunctoque nitro procedit cura salubris.

Mentastri liquor expressus conducere fertur.

Infectum uiolis oleum bene consulit auri.

Annosa rubros si legeris arbore uermes,

170

Ex oleo tere: sic tepidos infunde dolenti.

Si uero obstrusa sensus morietur in aure,

Lumbricos terrae seuumque ex ansere rauco

Excoque: uel ueterem poteris dissoluere morbum.

Fella bouis surdis etiam prodesse loquuntur,

175

Si iungas olidae graue quod minxere capellae.

Si uero incautas animal penetrauerit aures,

Proderit admixto pauidi fel muris aceto.

At si lympha nocens persuaserit, anseris aptus

Immittetur adeps caeparum non sine suco,

180

Qui grauis est oculis, sensum tamen auribus auget.

Vis et Phoebigenae diuinam discere curam?

Si qua uel annosis confecta doloribus auris

Plectitur, hoc uno medicamine cuncta uigebit.

Alia tu septem numero septemque lupinos

185

Ceruinam dabis in testam, tum Delphica frondis

Addatur, mixto totum feruescat aceto:

Doctus eris tepidos illinc immittere rores.

Summa boni est alacres homini contingere uisus,

Quos quasi custodes defensoresque pericli

190

Prospiciens summa natura locauit in arce,

Sic tamen ut nullos paterentur desuper ictus

Atque supercilio pauidi tegerentur opaco.

Sed dolor immeritum lumen si forte lacessit,

Lana madens oleo noctu conectitur apte

195

Viuentisque nepae lumen gestatur amicum.

Ex folio caulis cineres confractaque tura

Et laticem Bacchi fetae cum lacte capellae

Desuper induces atque una nocte probabis.

Hyblaei mellis sucus cum felle caprino

200

Subueniunt oculis dira caligine pressis.

Vettonicae mansus siccabit lumina sucus.

Si tenebras oculis obducit pigra senectus,

Expressae marathro guttae cum melle liquenti

Detergere malum poterunt uel uulturis atri

205

Fella, chelidonio fuerint quae gramine mixta:

Haec etiam annosis poterunt succurrere morbis.

Fel quoque de gallo mollitum simplice lympha

Exacuit puros dempta caligine uisus.

Siue columbarum fimus <ad>miscetur aceto

210

Seu fel perdicis parili cum pondere mellis.

Vina chelidoniae simili ratione iugantur

Efficiuntque suo praeclaros unguine uisus,

Aspera quin etiam mulcent et rupta reducunt.

Si genus est morbi, miserum quod lumen adurit,

215

Hic calor infuso mitescit lacte canino.

Si tumor insolitus typho se tollet inani,

Turgentes oculos uili circumline caeno.

Anguibus ereptos adipes aerugine misce:

Hi poterunt ruptas oculorum iungere partes.

220

Si uero horrendum ducent glaucomata plumbum,

Spiritus alterius prodest, qui grana cumini

Pallentis mandens uisus exhalat in ipsos.

Haud facile est acrem dentis tolerare laborem:

Quo magis est aequum medicam pernoscere curam.

225

Cum Baccho uiolas incoxeris, ore teneto.

Mansus item prodest sucis oleaster acerbis:

Hinc oscedo fugit, linguae quoque uulnera cedunt.

Cum uino piper et nitro tepidum inde dolenti.

Saepe chelidoniae suco uel lacte capellae

230

Sanescunt dentes aut tauri felle iuuantur.

Aut acidi latices clauso uoluuntur in ore.

Manditur apta rubus gingiuis et bona labris.

Lentiscus myrtusque emendant oris odorem.

Quod uero assumpsit nomen de dente fricando,

235

Ceruino ex cornu cinis est, aut ungula porcae

Torrida, uel cinis ex ouis, sed non sine uino,

Muricis aut tosti uel bulbi exstincta fauilla.

Ambitiosa putas? sunt ista salubria cunctis.

Exesos autem dentes si forte quereris,

240

Vre fimum muris, patulis et hiatibus adde;

Vel cinerem dentis ceruini exstinguere aceto

Conuenit atque cauis immittere partibus apte.

Prodest et puluis lumbrici corpore tosto.

Ora ambusta cibo sanabis lacte canino.

245

Saepe etiam gelida gingiuas collue lympha,

Dentibus ut firmum possis seruare uigorem.

Si uero infandum proserpit ad intima uulnus,

Permisceto salem parili cum pondere turis:

Hinc tractato locum: miram experiere medelam.

250

Aut tu sume pilam, quae caudis haeret ouinis:

Haec siccata dabit molles et fracta farinas,

Huius et attritu taetrum mulcebitur ulcus.

Aegrescunt tenerae fauces, cum frigoris atri

Vis subiit uel cum uentis agitabilis aer

255

Vertitur atque ipsas flatus grauis inficit undas

Vel rabidus clamor, fracto cum forte sonore

Plenum radit iter. sic est Hortensius olim

Absumptus; causis etenim confectus agendis

Obticuit cum uox domino uiuente periret

260

Et nondum exstincti moreretur lingua diserti.

Ergo omni studio quaeres inhibere dolorem.

Simplicibus lymphis confunditur aerium mel,

Additur excussus niuea similagine furfur:

Decocta haec clauso simul exercentur in ore.

265

Praeterea fauces extrinsecus unguere prodest

Vrsino et tauri seuo cerisque remissis,

Omnia quae geminis aequabis lancibus ante.

Disce etiam miram ex humili medicamine curam.

Attiaco melli iunges agreste papauer

270

Decoctumque simul mandes mansumque uorabis.

Crinitae porri radices quinque coquantur,

Hinc aqua non feruens uoluatur fauce sonora

Nec tamen in stomachum descendat gutta patentem.

Si uero afflictam languor deiecerit uuam,

275

Tunc horas aliquot pronus recubare memento;

Aut illam puluis tosti releuabit anethi

Aut cinis ex coclea uel torrida brassica flammis.

Angina *uero mixtum sale poscit acetum,

Quod refert clauso uersatum agitare palato.

280

At si ceruices durataque colla rigebunt,

(Mira loquor) geminus mulcebitur unguine poples:

Hinc longum per iter neruos medicina sequetur;

Anseris aut pingui torpentia colla fouebis.

Inditur et ualido multum lens cocta in aceto

285

Aut caprae fimus ex bulbo aut ceruina medulla:

Hoc etiam immotos flectes medicamine neruos.

Quos autem uocitant tolles, attingere dextra

Debebis, qua gryllus erit pressante peremptus.

Noxia si cholerum penitus saeuire uenena

290

Perspicies, cocta lactucae fronde leuabis,

Proderit et caules adsumere saepe madentes.

Interdum fauces tussi quatiuntur atroci:

Alia tum sumis decocta et melle peruncta,

Semina uel raphani permixto dulcia melle.

295

Aut si fraxinea semen de fronde reuellis,

Interiora uora, uetitus contingere dente.

Ouum melle teres domitum feruentibus undis

Marrubiumue potens: haec faucibus optima sumes

Frenabisque grauem facili medicamine tussim.

300

Qui stomachum regem totius corporis esse

Contendunt, uera niti ratione uidentur.

Huius enim ualidus firmat tenor omnia membra

Aut contra eiusdem franguntur cuncta dolore.

Quin etiam, nisi cura iuuat, uitiare cerebrum

305

Fertur et integros illinc auertere sensus.

Lactucae semen nigrae, quod lignea pila

Triuerit, admixto ieiunus sumito melle;

Sed coclear trinum gustu tibi sufficit uno.

Aut tritum semen raphani mulsumque iuuabit;

310

Siue duae partes apsinthi ac tertia rutae

Decoctis potantur aquis siliquaeque madentes,

Semina uel marathri fetae cum lacte capellae;

Puleium quoque decoctum curabit amice.

Et potu et fotu stomacho conducit acetum.

315

Seu cocleas undis calefactas ac prope uictas

Suppositis torre prunis uinoque garoque

Perfusus cape: sed prodest magis esse marinas.

At male digestis si crapula saeuiet escis,

Ex pipere et calida florem de rore marino

320

Ebibe; seu salibus piper adde et tenue cuminum,

Quae coctis iunges epulis ac rapta uorabis.

Aut cubitum pergens sucum cape tristis aceti.

Ventriculus mergi tactus sale theriacusque

Tosto pane super, piperis quoque puluere multo

325

Miscetur: capies diuinum munus in istis.

Proderit hoc stomacho, uictas et concoquet escas:

Grana peregrini piperis diffindito quinque,

Nicolao molli quae mane inserta capesses.

Lutea si crescent et cunctis noxia fella,

330

Alia parua nouem, piperis tot permole grana,

Quae cyatho diluta gari mandesque bibesque:

Haec iterum septena capis, post denique quina.

Praeterea caules, si frondet passa, sabuci

Decoctos sale permisces ac spargis oliuo:

335

Tum capis ac tali auxilio fella horrida purgas.

Prosunt et pelagi latices, quos pondere iusto

Dulcibus adsocias lymphis mellique liquenti.

Et niueus prodest ex ubere sucus asellae,

Si tepido uinum infundas ac mella piperque.

340

At uomitum radix narcissi pota mouebit.

Si uero pthisis annoso sedet improba morbo,

Intritas uino cocleas hausisse iuuabit.

Proderit et ueteris seui pila sumpta suilli,

Quo scapulas quoque perducit medicina salubris.

345

Vbera fecundo ualde lactentia suco

Saepe sibi noxae nimium manando fuerunt:

Faece igitur ualida saeui reprimentur aceti.

Post partum tumidas iniuste assurgere mammas

Interdum aspicies: harum mala commemoratur

350

Murinum fimus ex pluuio sedare liquore.

Sin autem clausas penitus dolor angit acerbus,

Lumbricis terrae turgentes ungue corymbos.

Si castigatas studium est praestare papillas,

Ex hedera sertis ambas redimire memento,

355

Protinus et raptas fumis mandare coronas;

Anseris aut seuum pariter cum lacte tepenti

Aut ouum inlito, tulerit quod garrula perdix.

Praeterea pluuio decocta papauera rore

Haerescat, multis post absoluenda diebus.

360

Vis et Phoebigenae caelestia sumere dona,

Vbera cum taetris laniata doloribus horrent?

Nauis ramentum et quae nomine prasion herba est

Et quae uulgari sermone insana uocatur

(Graecus hyoscyamon propria scit dicere lingua)

365

Nec non et calami radix lapathique legumen

Mixta dabunt miras (experto crede) medelas.

Si stomachus nondum concoctas expuit escas

Et magis atque magis uitium recolendo ualescit,

Alia caedemus crebrumque trahemus odorem.

370

Sin etiam rutilus referetur pectore sanguis,

Sorbitio mentae, raphanus uel cocta iuuabit.

Saepe lapis teritur (specularem nomine dicunt)

Et mixtis hauritur aquis sistitque cruorem.

Vritur interdum raptus de subere cortex,

375

Et cinis ex calido prodest epota Lyaeo;

Ouorum cinis aut coclearum aut denique melis

Aut cinis ex salicum ramis prodesse putantur;

Aut platani pilulas acri infundemus aceto:

Nullus erit sanguis, quem non cibus iste moretur.

380

Si molli iecoris fibras dolor angit acerbus,

Protinus ex mulsa potanda elelisphagus herba est,

Sumitur aut semen, quod fraxinus alta profudit,

Vulturiique iecur uel ius perdicis apricae.

Praeterea simili dragma pix dura piperque

385

Franguntur; sic in mollito puluere iuncta

Egelidis miscentur aquis recreantque bibentem.

Absinthi quoque decocti potabitur umor.

Si latus immeritum morbo temptatur acuto,

Accensum tingues lapidem stridentibus undis,

390

Hinc bibis; aut aceris radicem tundis et una

Cum uino capis: hoc praesens medicamen habetur.

Quid referam multis composta Philonia rebus,

Quid loquar antidotus uarias? dis ista requirat,

At nos pauperibus praecepta dicamus amica.

395

Nec non et iecoris quaeretur fibra lupini

Iungeturque simul costum foliumque piperque;

Diluta quae duro dantur potanda Lyaeo.

Est et uis morbi, quod "telum" commemoratur,

Cum subito dolor insanus furit incitus ictu:

400

Persicus huic potum e nucleo dabit interiore;

Quae mihi cura satis casu monstrante probata est.

Quando lien tumido circumligat ilia uinclo

Et plena splenis demonstrant membra rigorem,

Mollibus ex hederae tornantur pocula lignis:

405

Hinc trahet assuetos aeger quoscunque liquores.

Aut uiridis coctorum holerum potabitur unda.

Proderit exsucto fluuialis hirudo cruore,

Siue myrica potens seu ros cum pane marinus,

Aut hederae sucus potu apposituque iuuabit.

410

Nec non intactam ferro quam uideris alnum,

Huic liber eripitur ferro sine decoquiturque,

Donec uictarum pars tertia subsit aquarum:

Hinc medico potu pulsus dolor omnis abibit.

Nonnulli memorant consumi posse lienem,

415

Si qui eruum semper ieiuno sumpserit ore.

Arida ficus item feruente domatur aceto

Et trita inlinitur, uel splen apponitur haedi.

Marrubium in uino potum prodesse loquuntur.

Praeterea piper ac nepetae cum flore et anethum

420

Nicolausque, apio ac boletus iungitur una:

Horum decoctos latices potare salubre est.

Puleium, abrotonum nitida cum mastice coctum

Ac thymbrae speciem, quam commemorant cephaloten,

Praedixit spleni deus Idae posse mederi.

425

Dulcia Plautus ait grandi minus apta lieni.

Splen tumidus nocet et risum tamen addit ineptum,

Vt mihi Sardonicis uideatur proximus herbis,

Irrita quae miseris permiscent gaudia fatis.

Dicitur exsectus faciles auferre cachinnos

430

Perpetuoque aeuo frontem praestare seueram.

Languida si duro turgent praecordia morbo,

Miscetur mulsae farris sextarius undae

Nec non et lini tunsum siliquaeque legumen:

Haec decocta simul nondumque tepentia nectes.

435

Aut quae poma Cydon Cretaeis misit ab oris

Cocta lines, durum ut possis mollire tumorem.

Ocima praeterea bulbiue linuntur amari.

Proderit et lymphis corpus mersare marinis.

Quin etiam catulum lactantem apponere membris

440

Conuenit: omne malum transcurrere fertur in illum,

Cui tamen exstincto munus debetur humandi.

Humanos quoque contactus mala tanta sequuntur

Et iunctus uitium ducit de coniuge coniunx.

Quod superest styraci iunges ramenta carinae

445

Quodque decem ex rebus confit simul atque uocatur,

Masticis addentur fractae iam mollia farra:

Talibus auxiliis praecordia fota resident.

Cum saeuit penitus haerens iniuria lumbis,

Igne lapis candens datur exultantibus undis:

450

Hoc poteris potu tristem superare dolorem.

Aut pice cum molli nitrum sulphurque et acetum

Sucida lana rapit contracta calentibus isdem:

Proderit haec aegris crebro perducere membris.

Aut caput asparagi cum uino sume uetusto

455

Seu mauis appone: modus conducit uterque.

Aut adipe immixtum lumbis inductio sulphur.

Saepe chelidoniam cum suco Palladis addes

Farraque quae tremulis prosunt sudantia flammis.

Fertur amygdalinae sucus nucis esse bibendus:

460

Pinsitur haec tepidoque absorbitur indita fonti.

Aut tres ex uino cocleas feruescere coges

Cumque suis domibus franges; piperis quoque grana

Ter quina adicies potuque iuuaberis illo.

Furfur item parca fuerit cum feruidus unda,

465

Post oleo madidus saccis immittitur aptis,

Quos uix passuris urentes addito membris.

Prodest ceruinae uiolens natura medullae,

Nec nocuit ciceris cocti potasse liquorem;

Aut mixtam teneris madidamque elelisphacon undis

470

Contere tumque simul cum mastice confer anethum

Quodque decem ex rebus componi ex nomine clarum est:

His continge locum: deus haec mihi certa probauit.

Si dolor insanus tota desaeuit in aluo,

Heminis tribus in lympha<e> ualidam coque rutam

475

Atque apium, donec duplex pars desit aquarum:

Potus erit medicus non detractante palato.

Praeterea niuei sterilis testa uritur oui;

Quae postquam in taetram fuerit conuersa fauillam,

Ex calidis potatur aquis et pota medetur.

480

Nec non iungenda est utero noua uirga myricae:

Inlaesa haec ferro terraque intacta geratur.

Aut medio uentris prodest aspargere terram,

Quam signauerunt uestigia pressa rotarum.

Proderit et puluis facili sub cardine raptus.

485

Quin etiam ex lymphis tritum potare cuminum

Conueniet, quod iam nobis documenta probarunt.

Menta quoque hoc pacto medicos dabit hausta sapores.

Coeliacos autem recreabis pane salubri,

Quem madido farre efficies ac mollibus ouis,

490

Quorum testa fero prius euanescat aceto.

Refert et teretes bulbos mollire terendo

Cumque his Lenaei durum potare fluentum.

Corrupti iecoris uitio uel splenis acerbus

Crescit hydrops aut cum siccatae febre medullae

495

Atque auidae fauces gelidum traxere liquorem.

Tum lympha interius uitio gliscente tumescit

Secernens miseram proprio de uiscere pellem.

Conueniet tenerae radix decocta sabuci

In geminis calidi cyathis potanda Lyaei.

500

Fraxineum semen cum Bacchi rore bibendum est.

Nec non apposito curantur dropace membra,

Qui subito raptos uentos sucosque reuellit.

Nec non in tepidis conuolues corpus harenis.

Apposituque leues nepetae gustuque iuuabunt.

505

Saepe et scillino pelluntur noxia Baccho.

Elleboro bene purgatur lymphaticus error,

Aut huius uice sementis scopulosa genestae

Miscetur mulsis et cautis ducitur undis.

Est qui praeualidum fricto sale miscet acetum

510

Atque olei suco, refricatque albentia membra

Aut calido filicis radicem mollit Iaccho,

Vnguine quo frangit uires languoris aquosi.

Saepe cibi specie, uitio sed corporis ipso

Potibus aut duris restricta morabitur aluus.

515

Vincetur talis mora gramine Mercuriali,

Cuius aquam cocti minimo cum melle bibemus.

Prunaque conueniunt, quae mittit clara Damascus.

Multos praeterea medici componere sucos

Assuerunt; pretiosa tamen cum ueneris emptum,

520

Falleris frustraque immensa nomismata fundes.

Quin age et in tenui certam cognosce salutem.

Aut igitur tectum lana supponis alumen

Aut edis in patinis tenerae decocta sabuci

Vel cum lacte caprae salsum mulsumque capessis.

525

Crede tamen potum meliorem lactis equini:

Dicitur hic dulces asinae preuincere sucos.

Siluestris fici lacrimam prodesse loquuntur,

Quodque ratis melius uerbis dicemus Horati:

"Mitulus et uiles pellunt obstantia conchae".

530

Sed cocleas prius est urtica aut furfure pasci:

Purior hinc gustus noxa sine mouerit aluum.

Saepe thalassomeli adiecto cumulauimus imbri:

Haec purgant, parili fuerint si pondere mixta.

Tam uarii casus mortalia saecla fatigant,

535

Vt sint diuersis obnoxia corpora morbis.

Saepe etenim nimio cursu fluit impetus alui:

Frenatur, mixto cum feruet brassica uino

Aut cerasi uictum longo iam tempore pomum.

Sucus Aminei cum pane medetur Iacchi

540

Vel bene permixtum calida potatur acetum:

Vile quidem facili factu, tamen utile potu.

Si laedent medica data purgatoria dextra,

Adiecto piperis medicatur puluere calda.

Sin autem longo decurrent intima fluxu

545

Atque immane malum multo iam tempore gliscet,

Torridus ex uino cortex potabitur oui.

Ramentum niuei credunt prodesse elephanti.

Arbore Pyramea cortex derepta coquetur

Axe sub aetherio, tum nigro mixta Lyaeo

550

Immensum poterit potu retinere fluorem.

Numinis aut iussu cedrini mastice misces

Mollitamque picem et rasum de nauibus unguen:

Languida quo fidens medicamine membra fouebis.

Proderit et pueris, quos dentis origo fatigat,

555

Castaneas coxisse nuces et sorba uetusta

Atque apium caulesque, rubus quos fundit acuta:

Potio quae fluidam consumpta morabitur aluum.

Quis non aduersum miseris mortalibus addit

Natura, interno cum uiscere taenia serpens

560

Et lumbricus edax uiuant inimica creanti?

Quod genus assiduo laniat praecordia morsu,

Saepe etiam scandens oppletis faucibus haeret

Obsessasque uias uitae concludit anhelae.

Ergo cinis cornu ceruini proderit haustus

565

Vel nepetae tritum ex uino uel lacte capellae;

Nec non et sucus medici potatur aceti.

Prodest praeterea cum Baccho Persica frondis.

Democritus memorat mentae conducere potum.

Sumitur abrotonum nec non et uile melanthum.

570

Alia per sese sanant aut uis coriandri.

Quin et marrubium decoctum haustumque iuuabit.

Puleiumue potens et agreste iugatur anethum:

Synthesis haec prodest unda mollita calenti.

Cum colum, inuisum morbi genus, intima carpit,

575

Mande galeritam uolucrem quam nomine dicunt.

Aut pauidi leporis madefacta coagula pota.

Siue apio nepetas tereti cum mastice iunge

Nec non et species ambas halantis anethi,

Quarum decoctos patiens haurito liquores.

580

Si cui uessicae tardus cunctabitur umor,

Haec mora rumpetur uino peruicta uetusto.

Proderit ex paruis acinos potare sabucis

Aut hederae sucum aut lacrimosi trita sinapi.

Nec non resinas ex Oricia terebintho

585

In speciem eruiliae paruos glomerabis in orbes,

Quos ternos tepida mixtos hausisse medella est.

Quondam etiam nimio praeceps urina fluento

Irrigat exuuias obscaenoque inficit imbri:

Tum leporis cerebrum ex uino potare licebit.

590

Si dolor internam uessicae concoquet aluum,

Subueniet radix frondosae epota cupressi

Puleiumue potens domitum feruentibus undis.

Si uero in lapides densus conuertitur umor,

Qui retinent cursus gemitumque dolore frequentant,

595

Saxifragam seu spongitem succurrere credunt.

Praeterea semen myrti siluestris Iaccho

Atque oleo mixtum bibitur, nec desit acetum,

Vinaque sumantur fricto condita cumino;

Siue palumborum capitur fimus acre ferorum

600

Dulcacidis sparsum sucis tritumque solutum;

Nec non obscaenus caprae potabitur umor:

Obruet hic morbum labefactaque saxa remittet.

Irrita coniugii sterilis si munera languent

Nec subolis spes est multos iam uana per annos

605

(Femineo fiant uitio res necne, silebo:

Hoc poterit magni quartus monstrare Lucreti) -

Sed natura tamen medicamine uicta potenti

Saepe dedit fetus studio curante paratos.

Aut igitur leporis consumit femina uuluam

610

Aut, ouis in stabulis fractas cum ruminat herbas,

Pendentem spumam molli deducit ab ore

Atque illam meminit mixto potare Falerno.

Mercurialis item capitur communiter herba,

Si cubitum noctu coniunx festinat uterque.

615

Atque ubi iam certum spondet praegnatio fetum,

Vt facili uigeat seruata puerpera partu,

Dictamnum bibitur, cocleae manduntur edules.

Aut qui *olim menses minus octo moratus in aluo est

Irrumpit thalamos et nexus soluit inertes

620

Pulei <potus> quoque amico conuenit imbre,

Cuius opem ueram casus mihi saepe probarunt.

Quin etiam stercus supponunt uulturis atri,

Sentiat ut minime partus quam proximus urget.

Oua etiam rutae et fragili miscentur anetho,

625

Quae diluta leui Baccho atque exhausta medentur.

Si modicus pleno manat de corpore sanguis,

Subuenit, at nimius cum uita funditur ipsa.

Quapropter multo naris completa cruore

Cum fluit, attritus cimex conducit odore.

630

Lana oleo madefit, sed nondum lauta rosato:

Haec datur in nares uel claudit densius aures.

Contritis prodest cocleis perducere frontem

Aut galli cerebro uel sanguine mite columbae.

Quod nisi supprimitur sanguis, potandus et ipse est.

635

Praeterea Phariis caput emetire papyris,

Detrahe quod superest: illo genitalia necte,

Femineas illinc prodest uincire mamillas.

Menstruus immenso si profluit impete sanguis,

Sucida lana malos remoratur subdita cursus,

640

Mortua quin etiam producit corpora partu.

Sed quaecumque fluit uis immoderata cruoris,

Subernus cortex calidis potatur in undis

Ante minutatim studio uincente terendus.

Pulei calido purgatur femina potu.

645

Sed si forte cruor clausa cunctabitur aluo,

Aut molles nepetae aut rutae quacunque bibentur.

At si puniceos fundit uessica liquores,

Marrubium ex passo tritum perfunditur undis:

Hi poterunt haustus rutilum purgare colorem.

650

Relliquias partus * laeta tibi detrahet herba.

Quod si feminei properabit sanguinis imber,

Est qui frustra molae percussu decutit uno,

Quorum aliquid lanis tectum ad praecordia nectit,

Haec simul incantans: sisti debere cruorem,

655

Vt lapis ille uiae solitos iam destitit orbes.

Mobilis hirsutas horret lasciuia saetas

Et gaudet rapto nudari flore pilorum.

Sed bona nonnumquam uellendi causa uidetur,

Corpora cum releuat ratio manifesta salutis.

660

Namque oculos infesta pilorum tela lacessunt,

Quodque illis dederat uallum natura tuendis,

Inde inimica seges proprios desaeuit in orbes.

Ergo locum crinis uulsi continge cruore

Quem dat auis, tremulis sinuat quae pellibus alas,

665

Sanguine uel ricini, quem nigro de cane uelles.

Praeterea quascunque uoles auertere saetas

Atque in perpetuum rediuiua occludere tela,

Corporibus uulsis saniem perducito ranae,

Sed quae parua situ est et rauco garrula questu.

670

Nec non e stagnis cessantibus exos hirudo

Sumitur et uiuens Samia torretur in olla:

Haec acidis unguit permixta liquoribus artus

Euulsamque uetat rursus procrescere siluam.

Discendum et quae sit membris medicina pudendis.

675

Languidus antiquo purgatur penis Iaccho

Ac super inlinitur fecundae felle capellae.

Mane nouo myrti frondes commandere prodest

Qui dolet, atque illas in uulnus despuat ipsum.

Faece etiam uini genitalia lauta leuantur,

680

Et tumidos testes Nereia lympha coercet

Vel bulbi ex mulso uel cera immixta cupresso

Aut faba cum tepidis Bacchi decocta fluentis.

Ramicis immensum fertur cohibere tumorem

Far madidum lymphis *et feralis fronde cupressi,

685

Vnde etiam potu frons haec memoratur amica.

Sin autem exsistet duratis glandibus inguen,

Proderit induci cocleas cum melle minutas.

Obscaenos si pone locos noua uulnera carpent,

Horrentum mansa curantur fronde ruborum.

690

At si iam ueteri succedit fistula morbo,

Mustelae cinere immisso purgabitur ulcus,

Sanguine uel ricini, quem bos gestauerit ante.

Herba chelidoniae fertur cum melle mederi

Herbaque cum seuo foliis de mille uocata.

695

Saepis occultus uicta coxendice morbus

Perfurit et gressus diro languore moratur.

Populus alba dabit medicos de cortice potus;

Nec non et tenerae gracili de fronde genestae

Arreptos caules acidoque liquore madentes

700

Sumere conueniet, rubiam quoque ducere potu

Aut ex Bithyno cocleas haurire Lyaeo.

Si uero articulos tabes inimica per omnes

Haeserit, ex ficu betas cum melle ligabis

Vel pelagi latices, simul et Baccheia dona

705

Sumere curabis: nimio sed parcito uino:

Ennius ipse pater, dum pocula siccat iniqua,

Hoc uitio tales fertur meruisse dolores.

Cum sanguis nimius puri permixtus atroci

Aestuat et papulas alte sustollit acutas,

710

Resinam misces et saxis hordea fracta:

Conspersa haec tepidis apponere conuenit undis.

Vis et hyoscyamum cerae seuoque iugatum

Nectere? non minus haec poterit medicina iuuare.

Praeterea fimus, ex gallo quem legeris album,

715

Imbribus ex acidis fidens appone dolenti.

Auribus aut pecudis molles expromito sordes,

Vnguine quo fotis dabitur medicina papillis.

Horrendus magis est perimit qui corpora carbo:

Virt hic inclusus, uitalia rumpit apertus.

720

Hunc ueteres olim uariis pepulere medellis.

Tertia namque Titi simul et centesima Liui

Charta docet, ferro talem candente dolorem

Exactum aut poto raporum semine pulsum;

Ni fieret, dixit, uix septem posse diebus

725

Vitam produci: tanta est uiolentia morbi.

Dulcacidum laticem cum lini semine iunge

Atque fimum Paphiae pariter compone columbae:

Hinc line duratas partes et clausa uenena.

Praeterea triti reserant adoperta lupini.

730

Nonnullus calcem uiuam dissoluit aceto

Fumantemque niuem papulis apponit acerbis.

Est qui gallinae perducat stercore corpus,

Alia uel piperi iuste commixta linuntur.

Pythagorae cognata leui condita cumino

735

Proderit aut madida fermentum polline turgens.

Sunt alii, quos dira mouet natura, tumores

Non minus horrendi, sed non ita perniciosi,

Vomica qualis erit uel eidem proxima quaedam.

Simplice resina miscebimus hordea tunsa

740

Et mulsos amnes et purgamenta columbae:

His bene decoctis languentia membra fouentur.

Mollis odorato faba iungetur coriandro:

Proderit appositum mollitque aperitque tumorem.

Aut de phasganio radix decocta palustri,

745

Quae salis admixto tundetur condimento;

Proderit et mansum quod traxeris ab arbore uiscum.

Gramen hyoscyami cerae seuoque uetusto

Concilia mixtisque locos perduce dolentes.

Exercere etiam iusserunt corpora prisci.

750

Ouum defundes in fictile, deinde putamen

Marrubii suco implebis, post melle liquenti

Omnia consociata tepenti prospera potu

Sumuntur: reserantque malum purgantque leuantque.

Est etiam morbi species, quae dicitur "ignis",

755

Languida quod multo torrentur membra calore.

Vel tu uicino seuum bouis igne remittes

Mollitumque lines uel oloris faecibus oua,

Sed non cocta, dabis: sic torrida membra fouebis.

Lumbricus terrae mixto inducetur aceto

760

Aut parili noua ruta modo, sed iungis oliuum.

Ouaque cum betis prosunt super inlita tritis.

Alia dant cinerem sociandum oleoque garoque,

Vnguine quo gliscens deponet flamma furorem.

Saepe chelidoniae pars candida iungitur oui,

765

Quae medico potu, sed ualde trita, capesses,

Admiscere memor lymphas amnemque Falernum.

Quaedam *etiam rabidae medicamina digna podagrae,

Cui ter tricenas species Epidaurius ipse

Dixit inesse deus? requiem tamen indere morbo

770

Fas erit et tristem saltem mulcere dolorem.

Ergo age et abreptam salicis frondemque librumque

Cum uino tere, tum contractos perline neruos.

Aut cum prima mali sese ostentabit origo,

Feruida non timidis tolera cauteria plantis

775

Seminecisue hirci reserato pectore calces

Insere: sic dirae reprimes primordia pestis.

Aut si corruptus persederit altius umor,

Trita cupressus ibi Baccho iungetur acerbo,

Panibus et teneris, cohibebitque addita questus.

780

Parua sabucus item, hircino collita seuo,

Triticeaeque acido manantes amne farinae,

Aut nitido ranae decoctum uiscus oliuo

Siue chelidoniae sucus sale mixtus aceto.

Sunt quibus apposita siccatur harundine sanguis.

785

Non audita mihi fas sit, sed lecta referre:

Hoc quidam rabidus morbo per tempora messis

Vicino plantas frumenti pressit aceruo

Euasitque grauem casu medicante dolorem.

Naturae uitiis medicas obiecimus artes,

790

Nunc et fortunae iaculis subsistere par est.

Si cui forte chalybs teneros uiolauerit artus,

Necte adipes uituli simul et tritam chamecisson

Nec pudeat luteae stercus perducere porcae.

Sin autem saeuo laceratum est uerbere corpus,

795

Tum lixiua cinis ceras dissoluit et oua

Admixtoque oleo uibices comprimit atras.

Si uero infrenus manat de uulnere sanguis,

Purpura torretur conchyli perlita fuco,

Huius et atra cinis currentem detinet undam.

800

Verrucae quoque desectae frenare cruorem

Dicitur ambusto Tyrio de uellere puluis.

Praeterea nimios reserati uulneris amnes

Feniculi cinis astringit uel fimbria porri.

Siue fimus manni cum testis uritur oui

805

Et reprimit fluidos miro medicamine cursus.

Quam magna humanae mala pondera condicionis!

Tam multae innumeri species mihi uulneris adsunt,

Vt nequeam proprias cunctis ascribere curas.

Isdem igitur monitis casus sanabimus omnes,

810

Sic tamen ut nullus medicinam luserit error.

Ergo, modus quicumque obtinget uulneris atri,

Contritus cum melle dabit medicamina bulbus

Herbaque quae nomen foliis de mille recepit,

Appositu prodest adipi permixta uetusto.

815

Sucida cum tepido nectetur lana Lyaeo

Ambustaeue cinis complebit uulneris oras,

Concludet uero uel frons uel ramus ab ulmo.

At sucis hederae pulchrescit foeda cicatrix.

Siue homo seu similis turpissima bestia nobis

820

Vulnera dente dedit, uirus simul intulit atrum,

Vettonicam ex duro prodest absumere Baccho.

Nec non et cortex raphani decocta medetur,

Si trita admorsis fuerit circumlita membris.

Cuspide non quisquam, longae neque caede sarissae,

825

Fulmine non gladii, uolucris nec felle sagittae

Quam cito uipereo potis est affligier ictu.

Quare aptam dicamus opem sucosque medentes.

Quae nocuit serpens, fertur caput illius apte

Vulneribus iungi: sanat quae sauciat ipsa

830

Vt Larissaea curatur Telephus hasta.

Proderit et caulem cum uino haurire sabuci

Aut coctum raphani librum tritumque ligare

Siue etiam celsa folium de mole cupressi.

Manabit lactens caprifici sucus opellam.

835

Aut tithymallus atrox uulnus contrita perunguet.

Carduus est nondum doctis fullonibus aptus:

Ex illo radix tepido potatur in amni.

Ceruino ex fetu diluta coagula uino

Sumuntur, quae res membris agit atra uenena

840

Aut ferulae radix potatur in imbre Lyaei

Vettonicaeque leues, gallinae aut iura uetustae.

Si uero horrendum uulnus fera iecerit aspis,

Vrinam credunt propriam conducere potu:

Varronis fuit ista senis sententia. nec non,

845

Plinius ut memorat, sumpti iuuat imber aceti.

Dicendum et quae sit praecox medicina timenti;

Cautio namque potest diros praeuertere morsus,

Si iecur exsectum tardo de uulture portes,

Erucis aut si totos perduceris artus,

850

Quas prius attritas uehementi aspargis aceto.

Aut tu ceruina per noctem in pelle quiesces

Aut genere ex ipso dentem gestabis amicum.

Toxica praeterea quae sint pellenda medella,

Expediam: sanguis poterit prodesse caninus,

855

Qui facili potu antidotus imitatur honestas.

Vis et mirificos cautus praediscere odores,

Accensis quibus arcetur taeterrima serpens?

Aut styracem torres aut diri uulturis alam

Vel nepetam aut frondem rigidae stirpemque myricae.

860

Sunt minimae specie, sed dirae uulnere pestes,

Quae magis in tenui latitantes corpore fallunt,

Scorpius ut grauis est et araneus: haec mala semper

Captant securos multa iam nocte sopores.

Et documenta dedit nobis prostratus Orion,

865

Magna quod exiguis perimantur saepe uenenis.

Quod si uulnus atrox incussit scorpius ardens,

Continuo capitur, tunc digna caede reuulsus

Vulneribusque aptus fertur reuocare uenenum.

Aut calidis pelagi lymphis loca laesa fouentur,

870

Siue meri potu dissoluitur improba pestis.

Ad cunctos autem morsus ictusque minorum

Caseus aptus erit pauidae de lacte capellae

Cumque hoc absumi debebit origanus herba:

Haec duo mirificis curabunt icta medelis.

875

Nec non fenuculo calidum adnectetur acetum

Aut uiuum sulphur sicci cum faece Lyaei.

Exiguo piperis cerebrum conspargito galli,

Quo lita sanescent depulso membra dolore.

Sin autem muris nocuit uiolentia caeci,

880

Quae sola signauit uoluendis orbita plaustris,

Illine: mira datur uili de puluere cura.

Nonnumquam exsistit subiti noua causa doloris,

Cuius origo latet, certis redimenda medelis.

Namque chelidoniam mixto sale nectere prodest

885

Velleraque infuso recalentia sulphure sanant.

Ostocopum lento conducit melle perungui.

Sin autem calidae depascent corpora febres,

Tunc apii sucus leni sociatur oliuo:

Membra lines, fotuque ferus mulcebitur ignis.

890

Nec spernendus adeps, dederit quem bestia meles.

Seminecis cerui lacrimam immiscere liquori

Conuenit atque artus illinc mulcere calentes.

Febribus at longis galli noua iura uetusti

Subueniunt, tremulis etiam medicantia membris.

895

Nec tu crede leuem dilato tempore febrem,

Quae spatium sibi dat, magis ut cessando calescat:

Letali quoque grassatur quartana calore,

Ni medicas adhibere manus discamus et herbas.

Alia non pudeat terno cum cimice trita

900

Et diluta mero mediis haurire diebus;

Aut teneram iecoris murini ducere fibram,

Quattuor ut duri iungantur scripula Bacchi.

Mira est apsinthi cum simplice potio lympha.

Sume tribus digitis apprensum semen anesi,

905

Tantundem marathri nec mulsum desit aceti,

In cuius cyatho praedicta salubriter hauris.

Maeoniae Iliados quartum suppone timenti,

Aut leporis trepidi diluta coagula trade.

Prodest et potu, sed mulsus, Doridis umor.

910

Quidam etiam miranda ferunt, ueniente calore

Iurantes ludum Veneris munusque petendum.

Sed prius est oleo paruas feruescere ranas

In triuiis illoque artus perducere suco.

Est etiam alternis febris rediuiua diebus,

915

Tempora discernens quasi iustae pondere librae.

Vt possis igitur talem prohibere furorem,

Inuolues cera sine caudis grana cumini

Puniceaeque indes pelli colloque ligabis.

Pulei ramus lanae uelatus amictu

920

Tempore suspecto medicos praebebit odores.

Praeterea tritus cimex sorbendus in ouo,

Horridus attactu, sed gustu commodus apto.

At qui continuis non cessat adire diebus,

Sed tantum certas morbus discriminat horas,

925

Triticeum metuit granum, si credere dignum est,

Quod latitans fracto fuerit sub pane repertum.

Nec non ossa iuuant saeptis inuenta domorum:

Conuenit haec tereti pendentia subdere collo.

Multaque praeterea uerborum monstra silebo:

930

Nam febrem uario depelli carmine posse

Vana superstitio credit tremulaeque parentes.

Mortiferum magis est quod Graecis hemitritaeos

Vulgatur uerbis; hoc nostra dicere lingua

Non potuere illi, puto, nec uoluere parentes.

935

Inscribes chartae quod dicitur abracadabra

Saepius et subter repetes, sed detrahe summam

Et magis atque magis desint elementa figuris

Singula, quae semper rapies, et cetera *figes,

Donec in angustum redigatur littera conum:

940

His lino nexis collum redimire memento.

Nonnulli memorant adipem prodesse leonis.

Coralium uero si *cocco nectere* uelis

Nec dubites illi ueros miscere smaragdos,

Absit baca teres niueo pretiosa colore:

945

Talia languentis conducent uincula collo

Letalesque abiget miranda potentia morbos.

Infandum dictu cunctis procul absit amicis,

Sed fortuna potens omen conuertat in hostes.

Vis indigna nouo si sparserit ossa fragore,

950

Conueniet cerebrum blandi canis addere fractis,

Lintea deinde superque indutas nectere lanas,

Saepius et sucos conspargere pinguis oliui:

Bis septem credunt coalescere cuncta diebus.

Aut ueteri Baccho caprae fimus inde petulcae:

955

Hoc reserat clausum, trahit haerens, sanat apertum.

Si uero caput infestus colliserit ictus,

Ex oleo necti uestis debebit Arachnes:

Nesciet haec illic nisi cum sanarit abire.

Quod si luxa suo decedent membra tenore,

960

Vrere femineos crines ac iungere seuum

Congruet ac tali medicamine mota ligare.

Aut maluam ex pingui tritam apposuisse iuuabit.

At si conclusum seruabit tibia uulnus,

Stercus ouis placidae iunges adipesque uetustos,

965

Pandere quae poterunt ulcus patuloque mederi.

Haud quisquam credet disiectos uulnere neruos

Ad solitum rursum reuocari posse uigorem;

Sed prodest terrae lumbricos indere tritos,

Quis uetus et rancens sociari axungia debet.

970

Si uero occultus neruos dolor urit inertes,

Vulturis excisos adipes rutamque remittes

Aut ceram et tali recreabis languida fotu.

Conuenit et calidis pelagi perfundier undis.

Carica uel betis lento cum melle iugetur

975

Aut Baccho madefacta Ceres cum fronde cupressi,

Quo poteris fotu recreare rigentia membra.

Sin autem subito replicantur corpora morbo,

Contractos reuocat neruos caro sumpta columbae.

Non solum miseros taeterrima febris adurit,

980

Sed super optato pergit uiduare sopore,

Ne prosint placidi caelestia munera somni.

Charta igitur, uariis pinxit quam littera uerbis,

Vritur, inde cinis calido potatur in amni.

Proderit et magnum capiti suspendere *puleium.

985

Prodest et mixtam lymphis potare cupressum.

Palladiis itidem sucis, quos flore rosarum

Condieris, iunges madidum tritumque papauer:

Quo lita frons facilem praebebit nocte quietem.

Nec non mandragorae gustu sopor additur altus.

990

Dilue praeterea glomeramina, quae gerit intus

Clausa aries inter geminae coxendicis umbras:

Inde soporati ducentur gutture potus.

Diximus hanc sortem miseris mortalibus esse,

Vt saepe inter se mala sint contraria morbi.

995

Denique nonnumquam somno sic membra grauantur,

Vt coniugatur leto sopor altus acerbo.

Ergo leui flamma torrentur cornua caprae,

Quo nidore grauem dispellunt lumina somnum.

Aut Veneris labrum quae dicitur herba bibetur,

1000

Quae teritur prius et uino confusa liquescit.

Conueniunt acidis euphorbia mixta fluentis,

Gramina uel rutae, gemina si nare trahantur.

Quidam dira iubent; septeno cimice trito

Vt uitientur aquae cyathusque bibatur earum:

1005

Haec potiora putant quam dulci morte perire.

Est subiti species morbi, cui nomen ab illo

Haesit, quod fieri prohibet suffragia iusta.

Saepe etenim membris atro languore caducis

Concilium populi labes horrenda diremit.

1010

Ipse deus memorat dubiae per tempora lunae

Conceptum, talis quem saepe ruina profundit.

Prodest cum ueteri Baccho fel uulturis atri,

Sed coclear plenum gustatu sufficit uno

Seu cruor ex Progne mixtus cum polline turis;

1015

Aut apium elixum aut conditum melle fel agni;

Marrubiumue pari confusum pondere mellis,

Cuius terna dabis gustu coclearia in uno.

Aptus mustelae cinis est et hirundinis una.

Praeterea pluuias, hominis quas calua supino

1020

Excepit proiecta sinu, consumere prodest.

Aut lapis ex nido, uaga quem congessit hirundo,

Vellitur, et nexu fouet attollitque iacentem.

Pellitur, ut fama est, gustu quoque languor anethi.

Regius est uero sublimi nomine morbus

1025

Molliter hic quoniam celsa curatur in aula.

Huic rubia ex mulsa fertur conducere lympha.

Alia trita dabis uino madefacta calenti.

Vellera cum uino suffiri sulphure prodest.

Nudum hominem primum mundi natura profudit;

1030

Insuper excruciat, niueis cum dentibus armat.

Collo igitur molli dentes nectentur equini,

Qui primi fuerint pullo crescente caduci.

Aut teneris cerebrum gingiuis inline porci

Aut leporis niueumque hirtarum lacte caprarum.

1035

Praeterea si forte premit strix atra puellos

Virosa immulgens exertis ubera labris,

Alia praecipit Titini sententia necti,

Qui ueteri claras expressit more togatas.

Sunt diuersa quidem mala frigoris atque caloris,

1040

Sed tamen amborum simili nocet ulcere uirus:

Illa quoque usta putes quae sunt niue laesa rigente.

Conuersa in cinerem platani pila curat utrumque.

At uero ambustam flammis, qui candidus oui

Sucus inest, penna inductus sanare ualebit.

1045

Aut tu sucosae cinerem perducito lanae;

Aut uiuam ex oleo ueteri componito calcem;

Hordea uel franges atque oui candida iunges,

Adsit adeps porcae: mira est haec forma medelae.

Vtere praeterea, pariter seuumque capellae

1050

Iunge, chelidoniis ac sic line uulnera sucis.

Quodque rigens ussit glacies, axungia simplex

Mulcet et ex facili grata est medicamine cura.

Vt tutus fias infestae fraude nouercae

Vel quicunque tuo carpetur liuidus auctu,

1055

Non expectatis eat obuia cura uenenis.

Ante cibos igitur iuglandis fetus edatur.

Produnt electri uariantia pocula uirus.

Praeterea coctae querno cum cortice lymphae

Conueniunt potu demersaue ficus oliuo.

1060

Saepe etiam raphanum praedixit numen edendum.

Antidotos uero multis Mithridatia fertur

Consociata modis; sed Magnus scrinia regis

Cum raperet uictor, uilem deprendit in illis

Synthesin et uulgata satis medicamina risit.

1065

Bis denum rutae folium, salis et breue granum

Iuglandesque duas, tereti tot corpore ficus:

Haec oriente die parco conspersa Lyaeo

Sumebat, metuens dederat quae pocula matri.

Si nequit infandum praeuertere cautio uirus,

1070

Proximus ille gradus data pocula pellere cura.

Lacte asinae placidaeque bouis prodesse loquuntur.

Vettonicam ex parco sumunt plerique Lyaeo.

Quod si hederae sucum, quae truncos implicat altos,

Instilles pateris, poterunt haud ulla nocere

1075

Pocula, quae quisquam saeuis uitiauerit herbis.

Si quis hyoscyamum gustarit, lacte capellae

Exhausto subitos potuit mulcere furores.

Vulnera tabescunt spatio uitiata uetusto,

Curaque nil prodest nec ducitur ulla cicatrix.

1080

Sed tamen herbarum tam mira potentia pollet,

Vlceris annosi sinus ut coalescere possit,

Marrubium si tute coquas illoque liquore

Vulnus atrox foueas, cineres uel harundinis altae

Inducas leporisue aspersa coagula uino

1085

Aut hederam Baccho decoctam aut semen anethi

Aut cineres alni tardo cum melle ligentur.

Lumbrici terrae poterunt conducere uulnus

Aut facilis lapathi coma latior ulcera purgat,

Cum miscetur adeps, sed non ullo sale tactus.

1090

Pinea praeterea uiuo cum sulphure cortex

Et pice cum spissa iam perdita membra reponit.

Interdum exsistit turpi uerruca papilla:

Hinc quondam Fabio uerum cognomen adhaesit,

Qui solus patriae "cunctando restituit rem".

1095

Id poterit uitium sanguis curare lacertae,

Aut urina canis cum terra inducta madenti,

Aut herbae sucus quae lactea nomine fertur.

Est tithymallus item tali satis apta medelae.

Si rupta immensos fundit uerruca cruores,

1100

Purpureo triti cineres de uellere prosunt,

Quod fuerit uero conchyli sanguine tinctum.

Excruciant turpes anum si forte papillae,

Agrestis prodest radix superaddita porri,

Ne uiolet sanum, iuglandis fragmine clausa.

1105

Sal niueum sumes, Beticum quod nomine dicunt,

Dulcia cumque nigra iunges fuligine mella

Apponesque super: pellit medicina dolorem.