Ausonius commemoratio professorum 19

Other sections


Sedatus rhetor Tolosanus

 

Religio est tacitum si te, Sedate, relinquam,

Quamuis docendi munus indeptum foris.

Communis patria est tecum mihi; sorte potentis

Fati Tolosam nanctus es sedem scholae.

5

Illic coniugium natique opulensque senectus

Et fama, magno qualis est par rhetori.

Quamuis externa tamen a regione reducit

Te patria et ciuem morte obita repetit,

Cumque uagantem operam diuisae impenderis urbi,

10

Arbitrium de te sumit origo suum.

Et tua nunc suboles morem resecuta parentis

Narbonem ac Romam nobilitat studiis;

Sed †uelit nolit famae† * *

* * * * Burdigalam referet.