Ausonius commemoratio professorum 17

Other sections


Exsuperius rhetor Tolosae

 

Exsuperi, memorande mihi, facunde sine arte,

Incessu grauis et uerbis ingentibus, ore

Pulcher et ad summam motuque habituque uenusto,

Copia cui fandi longe pulcherrima, quam si

5

Auditu tenus acciperes, deflata placeret,

Discussam scires solidi nihil edere sensus -

Palladiae primum toga te uenerata Tolosae

Mox pepulit leuitate pari; Narbo inde recepit.

Illic Dalmatio genitos, fatalia regum

10

Nomina, tum pueros, grandi mercede docendi

Formasti rhetor metam prope puberis aeui;

Caesareum qui mox indepti nomen, honorem

Praesidis Hispanumque tibi tribuere tribunal.

Decedens placidos mores tranquillaque uitae

15

Tempora praediues finisti sede Cadurca.

Sed patriae te iura uocant et origo parentum,

Burdigalae ut rursum nomen de rhetore reddas.