Ausonius commemoratio professorum 10

Other sections


Grammaticis Latinis Burdigalensibus

 

Nunc ut quemque mihi

Flebilis officii

Religiosus honor

Suggeret, expediam:

5

Qui, quamuis humili

Stirpe loco ac merito,

Ingeniis hominum

Burdigalae rudibus

Introtulere tamen

10

Grammatices studium.

Sit Macrinus in his

(Huic mea principio

Credita puerities)

Et libertina

15

Sucuro progenie,

Sobrius et puerorum

Vtilis ingeniis,

Et tu, Concordi,

Qui profugus patria

20

Mutasti sterilem

Vrbe alia cathedram.

Nec reticebo senem

Nomine Phoebicium,

Qui Beleni aedituus

25

Nil opis inde tulit;

Sed tamen, ut placitum,

Stirpe satus Druidum

Gentis Aremoricae,

Burdigalae cathedram

30

Nati opera obtinuit.

Permaneat series:

Religiosum etenim:

<Ammonium ...>

Commemorare <meae>

35

Grammaticum patriae,

Qui rudibus pueris

Prima elementa dabat.

Doctrina exiguus,

Moribus implacidis,

40

Proinde ut erat meritum

Famam habuit tenuem.

Pange et Anastasio

Flebile, Musa, melum

Et memora tenuem,

45

Nenia, grammaticum.

Burdigalae hunc genitum

Transtulit ambitio

Pictonicaeque dedit.

Pauper ibi et tenuem

50

Victum habitumque colens

Gloriolam exilem

Et patriae et cathedrae

Perdidit in senio.

Sed tamen hunc noster

55

Commemorauit honos,

Ne pariter tumulus

Nomen et ossa tegat.