Ausonius commemoratio professorum 6

Other sections


Alethio Mineruio rhetori

 

O flos iuuenum,

Spes laeta patris,

Nec certa tuae

Data res patriae,

5

Rhetor Alethi,

Tu primaeuis

Doctor in annis,

Tempore quo te

Discere adultum

10

Non turpe foret,

Praetextate

Et praeceptor,

Iam genitori

Collatus eras.

15

Ille superbae

Moenia Romae

Fama et meritis

Inclitus auxit;

Tu Burdigalae

20

Laetus patriae

Clara cohortis

Vexilla regens

Postque Paterae,

Maior utroque.

25

Cuncta habuisti

Commoda fati,

Non sine morsu

Grauis inuidiae

Non mansuris

30

Ornate bonis.

Omnia praecox

Fortuna tibi

Dedit et rapuit.

Solstitialis

35

Velut herba solet,

Ostentatus

Raptusque simul,

Pubere in aeuo

Deseruisti

40

Vota tuorum

Et rhetoricam

Floris adulti

Fruge carentem

Et conubium

45

Nobile socris

Sine pace patris

Et diuitias

Vtriusque sine

Herede tuo.

50

Quam fatiloquo

Dicta profatu

Versus Horati:

Nihil est ab omni

Parte beatum.