Ausonius parentalia 28

Other sections


Iulia Idalia consobrina

Parua etiam fuit Idalia,

Nomine praedita quae Paphiae

Et speciem meruit Veneris.

Quae genita est mihi paene soror,

5

Filia nam fuit haec amitae,

Quam celebrat sub honore pio

Nenia carmine funereo.