Ausonius parentalia 27

Other sections


Iulia Veneria amita

Et amita Veneria properiter abiit,

Cui mela breuicula modifica recino,

Cinis uti placidulus operiat amitam

Celeripes et adeat anima loca Erebi.