Ausonius parentalia 26

Other sections


Iulia Cataphronia amita

Quin et funereis amitam impertire querellis,

Musa, Cataphroniam,

Innuba deuotae quae uirginitatis amorem

Parcaque anus coluit,

5

Et mihi quod potuit, quamuis de paupere summa,

Mater uti attribuit.

Ergo commemorataque aue maestumque uocata

Pro genetrice uale.