Ausonius parentalia 25

Other sections


Aemilia Dryadia matertera

Te quoque Dryadiam materteram,

Flebilibus modulis,

Germana genitus, prope filius,

Ore pio ueneror,

5

Quam thalamo taedisque iugalibus

Inuida mors rapuit

Mutauitque torum feretri uice

Exsequialis honor.

Discebas in me, matertera,

10

Mater uti fieres.

Vnde modo hoc maestum tibi defero

Filius officium.