Ausonius parentalia 17

Other sections


Pomponius Maximus Herculanus sororis filius

Nec Herculanum genitum germana mea

Modulamine nenia tristi

Tacitum sine honore relinquat,

Super indole cuius adulti

5

Magnae bona copia laudis.

Verum memorare magis quam

Functum laudare decebit.

Decus hoc matrisque meumque

In tempore puberis aeui

10

Vis perculit inuida fati,

Eheu, quem, Maxime, fructum!

Facunde et musice et acer,

Mentem bonus, ingenio ingens,

Volucer pede, corpore pulcher,

15

Lingua catus, ore canorus,

Cape munera prisca parentum,

Lacrimabilis orsa querellae,

Quae funereo modulatu

Tibi maestus auunculus offert.