Ambrosius Mediolanensis *carmen de ternarii numeri excellentia


Omnia trina uigent sub maiestate tonantis.

Tres, pater et uerbum, sanctus quoque spiritus, unum.

Trina salutaris species crucis una redemptrix.

Tertia lux dominum remeantem a morte recepit.

5

Trina dies Ionam tenuit sub uiscere ceti.

Tres pueri cecinere deum flagrante camino.

Ter sabaoth sanctum referens benedictio psallit.

Trina Petro et Iohanni in monte refulsit imago.

Ter mergendus aqua est, cui gratia plena lauacri.

10

Testibus est stabilis sanctis tribus actio cuncta.

Terno mense suis redeunt stata tempora metis.

Tres sunt aetates: flos, robor, aegra senectus.

Tres moduli in causis: iudex, defensor et actor.

Tres in saecla gradus: ortus, transcursio, finis.

15

Tres spem quae palpant: requies, lux, gloria uitae.