Ambrosius Mediolanensis *uersus de naturis rerum


Naturam dare cuique suam uoluit Deus, atque

      Iuxta naturam scit dare cuique locum.

Naturas rerum quis, quis considerat altas,

      Et loca naturae sine stupore potest?

5

Non erit attonitus solum, sed et ipse fatiscet:

      Finem naturae nemo uidere potest.

Quis tantas rerum naturas mente reuoluet?

      Artificem laudant ars, opus, ingenium.

Mira probat quod sit mirabilior suus auctor.

10

      Claret maiestas condicione sua.

Est aer ab aqua distinctus et ignis ab illo,

      Subiacet his tellus inferiora tenens.

Strauit pulchre, distinxit res sapienter,

      Stellas in caelis iussit habere locum.

15

Magna planetarum mouet aether corpora septem.

      Aer alitibus, piscibus unda datur.

Cetera terra tenet, quibus est data gratia uitae,

      Haec ita distinxit uita, uigorque Dei.

Mirantem reddit rerum distinctio mentem,

20

      Est humus haerendi maxima causa mihi.

Inferior tellus est aere, flumine, flamma;

      Et ui naturae praeeminet illa tribus.

Sustinet haec omnis, hominis fundatur ad usum,

      Omne uelut pecudis terra fouendo genus.

25

Quidquid opus uitae uiuentibus illa ministrat;

      Quidquid homo diues possidet, illa dedit.

Respicit humanae uitae spes omnis ad illam,

      Illius ut matris cuncta fouentur ope.

Et quidquid pennis natura per aera tollit,

30

      Compellente fame, protinus ima petit.

Plurima naturae tellurem dona decorant,

      Si non exacte, pauca referre libet.

Ex hac cum prorsus sit sustentatio nostra,

      Quo consueuit spem ferre, uidere placet.

35

Germinat illa suos quidquid sustentat alumnos,

      Parturit hoc quod dat fetibus illa suis.

Diuersi generis profert animalia natis,

      Diuersi uictus prouidet illa genus.

Distribuenda seges humanis est alimentis,

40

      Vermis nutrit aues, educat herba pecus.

Sunt alii fructus quos procurant, alimenta

      Rebus terra parit multiplicatque parens.

Educat haec hominem, sustentat, et excipit illum

      Post mortem, quando terra fit ipsa caro.

45

Materies hominis limus fuit, et bona tanta

      Non aquae, non aer, non dedit ignis ei.

Christus item terras humanum fecit ad usum:

      Ergo praedictis praerogat illa tribus.

Et licet humanis processerit ortus ab imis,

50

      Christum quaerenti non licet ima sequi.

Cum sit terra caro, non est id quo caro uiuit

      Terrenum, nec humi uult habitare domos.

Sed ruptis animis mundi spretisque caducis,

      In caelum tendat spiritus empireum.

55

Plura uelim quae terra gerit perstringere paucis,

      Sed non consequitur uis mea uelle meum.

Namque breui dum tanta stylo percurrere tempto,

      Vis rudis ingenii magna uidere nequit.

Omnia stellarum quis concipit agmina menti?

60

      Astrorum numerum cernere nemo potest.

A simili tanto ditatur munere terra,

      Dotibus ut metam non sinat ipse suis.

Non est in promptu, nec fas est cuncta uidere:

      Verum temptabo uiribus apta meis.

65

Causa latens duplex terrae dat uim pariendi;

      Ex qua fit tellus germine feta suo.

Ex umore datur pariendi copia terrae,

      Cui calor occulta condicione coit.

Mox ibi temperiem sumunt, umorque calorque

70

      Concipiunt, ex his omnia terra parit.

Non horum fructus tantum natura duorum

      Profert, sed uiui corporis omne genus.

Sit licet ignis aqua discors, umorque calori,

      In partu rerum pax ualet inter eos.

75

Vmida materia rerum natura ministrat,

      Quas solus uegetat uiuificatque calor.

Haec duo sunt quibus omnia sunt, quibus omnia crescunt.

      Hoc quas impinguat res mouet illud eas.

Horum conuentu solidat quoque quidquid abundat,

80

      Viribus aut foliis, germine, flore uiret.

Naturis si non fuerit uis mixta duabus,

      In rebus rerum uis labat, immo perit.

Semina cum fuerint terrae commissa recenter,

      Vmidus occulte concipit inde uapor.

85

Fecundae terrae primo radicibus haerent,

      Emergunt tandem uiuificata solo.

Haec sunt terrenos quae dant primordia fructus,

      Post haec sunt quae plus utilitatis habent.

Cumque recens terram germen supereminet altam,

90

      Sese diffundens flore decorat humum.

Floribus elapsis, succo iam deficiente,

      Fit graue ponderibus fructificando suis.

Cum sua fructiferum perfecit tempora germen,

      Arida colligitur multiplicata seges.

95

Pars huius fructus homini seruatur ad usus,

      Denique ne pereat, pars datur una solo.

Sic uariat, sic res renouat grata uice tellus;

      His nutrit fetus fetibus illa suos.

Restat adhuc terrae quaedam natura secreta,

100

      Quae mihi mirandi maxima causa datur.

Hanc ita mirifice distinctio mira locauit,

      Vt nobis nequeat causa patere rei.

Quidquid circuitu lati praecingitur orbis,

      Alta, profunda, lacus et mare terra uehit.

105

Cum uice materna producit et excipit ista,

      Admiror quod non pondere pressa labat.

Mole sua premitur tellus et pondere multo,

      Inconcussa tamen stat, quasi mole carens.

Multum scire uelim quid sit quod sustinet illam,

110

      Quid rerum, quid humi pondera ferre potest.

Illa locum grauitate sui suffulta recepit,

      Sustentat proprium nil nisi pondus eam,

Congerieque sua tam firmiter illa locatur,

      Vt nec qua flecti, nec titubare queat.

115

Aut basis est et firma sibi stat terra columna,

      Aut diuina solum sustinet ipsa manus.

Sed multum dubitare facit me quaestio duplex,

      Ambiguum cuius soluere nemo potest:

Quid terram portet, quid per tam grande uolumen

120

      Circumfert solem, quidue mouere facit.

Cum nec sol animal sit, nec ratione fruatur,

      Miror quod tanta se ratione rapit.

Ordinis et cursus seruat, sphaeras repetendo

      Et proprium nulla sorte reliquit iter.

125

Quid mouet hunc, quae sors motus, quid sustinet illum?

      Quae uia, quis cursus sit sibi, scire uelim.

Vis Endilichiae mouet applanos atque planetas,

      Vis eadem terrae uiscera uiua facit.

Quid tamen haec res sit, quae uis sua nescio mundi?

130

      Si dicas animam, nescio quid sit ea.

Hoc scio quod Deus est qui sustinet ac regit orbem,

      Qui uitam mundo dat, uegetatque solum.

Per quem securum non diruit ulla ruina,

      Si quem non teneat, non tenet ille locum.