Ambrosius Mediolanensis hymni 19

Altre sezioni


Iesu corona uirginum,

Quem mater illa concipit,

Quae sola uirgo parturit,

Haec uota clemens accipe.

5

Qui pascis inter lilia

Saeptus choreis uirginum,

Sponsus decorus gloria

Sponsisque reddens praemia.

Quocumque pergis, uirgines

10

Secuntur atque laudibus

Post te canentes cursitant

Hymnosque dulces personant.

Te deprecamur, largius

Nostris adauge mentibus

15

Nescire prorsus omnia

Corruptionis uulnera.