Ambrosius Mediolanensis hymni 14

Altre sezioni


Apostolorum supparem

Laurentium archidiaconem

Pari corona martyrum

Romana sacrauit fides.

5

Xystum sequens hic martyrem

Responsa uatis rettulit:

"Maerere, fili, desine,

Sequere me post triduum."

Nec territus poenae metu

10

Heres futurus sanguinis

Spectauit obtutu pio,

Quod ipse mox persoluerat.

Iam tunc in illo martyre

Egit triumphum martyris,

15

Successor aequus syngraphum

Vocis tenens et sanguinis.

Post triduum iussus tamen

Census sacratos prodere

Spondet pie nec abnuit,

20

Addens dolum uictoriae.

Spectaculum pulcherrimum!

Egena cogit agmina

Inopesque monstrans praedicat:

"Hi sunt opes ecclesiae."

25

Vere piorum perpetes

Inopes profecto sunt opes.

Auarus inlusus dolet

Flammas et ultrices parat.

Fugit perustus carnifex

30

Suisque cedit ignibus:

"Versate me," martyr uocat,

"Vorate, si coctum est," iubet.