Ausonius pater ad filium


Debeo et hanc nostris, fili dulcissime, curis

Historiam, quamquam titulo non digna sereno

Anxia maestarum fuerit querimonia rerum.

Iam super egelidae stagnantia terga Mosellae

5

Protulerat te, nate, ratis maestique parentis

Oscula et amplexus discreuerat inuidus amnis.

Solus ego et quamuis coetu celebratus amico

Solus eram profugaeque dabam pia uota carinae

Solus adhuc te, nate, uidens, celerisque remulci

10

Culpabam properos aduerso flumine cursus.

Quis fuit ille dies? non annus longior ille est,

Attica quem docti collegit cura Metonis.

Desertus uacuis solisque exerceor oris;

Nunc ego pubentes salicum diuerbero frondes,

15

Gramineos nunc frango toros uiridisque per uluas

Lubrica substratis uestigia libro lapillis.

Sic lux prima abiit, sic altera meta diei,

Sic geminas alterna rotat uertigo tenebras,

Sic alias, totusque mihi sic annus abibit,

20

Restituant donec tua me tibi fata parentem.

Hac ego condicione licet uel morte paciscar,

Dum decores suprema patris tu, nate, superstes.