Ausonius uersus Paschales


Sancta salutiferi redeunt sollemnia Christi

Et deuota pii celebrant ieiunia mystae;

At nos aeternum cohibentes pectore cultum

Intemeratorum uim continuamus honorum.

5

Annua cura sacris, iugis reuerentia nobis.

Magne pater rerum, cui terra et pontus et aer

Tartaraque et picti seruit plaga lactea caeli,

Noxia quem scelerum plebis tremit almaque rursum

Concelebrat uotis animarum turba piarum,

10

Tu breuis hunc aeui cursum celeremque caducae

Finem animae donas aeternae munere uitae.

Tu mites legum monitus sacrosque prophetas

Humano impertis generi seruasque nepotes,

Deceptum miseratus Adam, quem capta uenenis

15

Implicuit socium blandis erroribus Eua.

Tu natum, pater alme, tuum, uerbumque deumque,

Concedis terris totum similemque paremque,

Ex uero uerum uiuaque ab origine uiuum.

Ille tuis doctus monitis hoc addidit unum,

20

Vt super aequoreas nabat qui spiritus undas

Pigra immortali uegetaret membra lauacro.

Trina fides auctore uno, spes certa salutis

Hunc numerum iunctis uirtutibus amplectenti.

Tale et terrenis specimen spectatur in oris

25

Augustus genitor, geminum sator Augustorum,

Qui fratrem natumque pio complexus utrumque

Numine partitur regnum neque diuidit unum,

Omnia solus habens atque omnia dilargitus.

Hos igitur nobis trina pietate uigentes,

30

Rectores terrae placidos caelique ministros,

Christe, apud aeternum placabilis assere patrem.