Ausonius ephemeris 8

Other sections


***

Quadrupedum et uolucrum, uel cum terrena marinis

Monstra admiscentur, donec purgantibus euris

Difflatae liquidum tenuentur in aera nubes.

5

Nunc fora, nunc lites, lati modo pompa theatri

Visitur, et turmas equitum caedesque latronum

Perpetior; lacerat nostros fera belua uultus

Aut in sanguinea gladio grassamur harena.

Per mare nauifragum gradior pedes et freta cursu

10

Transilio et subitis uolito super aera pinnis.

Infandas etiam ueneres incestaque noctis

Dedecora et tragicos patimur per somnia coetus.

Perfugium tamen est, quotiens portenta soporum

Soluit rupta pudore quies et imagine foeda

15

Libera mens uigilat; totum bene conscia lectum

Pertractat secura manus, probrosa recedit

Culpa tori et profugi uanescunt crimina somni.

Cerno triumphantes inter me plaudere; rursum

Inter captiuos trahor exarmatus Alanos.

20

Templa deum sanctasque fores palatiaque aurea

Specto et Sarrano uideor discumbere in ostro

Et mox fumosis conuiua accumbo popinis.

Diuinum perhibent uatem sub frondibus ulmi

Vana ignauorum simulacra locasse soporum

25

Et geminas numero portas: quae fornice eburno

Semper fallaces glomerat super aera formas,

Altera quae ueros emittit cornea uisus.

Quod si de dubiis conceditur optio nobis,

Deesse fidem laetis melius quam uana timeri.

30

Ecce ego iam malim falli; nam dummodo semper

Tristia uanescant, potius caruisse fruendis

Quam trepidare malis. satis est bene, si metus absit.

[Sunt et qui fletus et gaudia controuersum

Coniectent uarioque trahant euenta relatu.]

35

Ite per obliquos caeli, mala somnia, mundos,

Irrequieta uagi qua difflant nubila nimbi,

Lunares habitate polos; quid nostra subitis

Limina et angusti tenebrosa cubilia tecti?

Me sinite ignauas placidum traducere noctes,

40

Dum redeat roseo mihi Lucifer aureus ortu.

Quod si me nullis uexatum nocte figuris

Mollis tranquillo permulserit aere somnus,

Hunc lucum, nostro uiridis qui frondet in agro

Vlmeus, excubiis habitandum dedico uestris.