Damasus epigrammata 73

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Istic insontes caelesti flumine lotas

     Pastoris summi dextera signat oues.

Huc undis generate ueni, quo sanctus ad unum

      Spiritus ut capias te sua dona uocat.

5

Tu cruce suscepta mundi uitare procellas

     Disce magis monitus hac ratione loci.

1

Istic insontes Th ista insons