Damasus epigrammata 61

Testo base di riferimento: M. Ihm, 1895

Cura dell'edizione digitale: P. Tomasi, 2010

Altre sezioni


Corpore mente animo pariterque et nomine Felix,

Sanctorum in numero Christi sociate triumphis

Qui ad te sollicite uenientibus omnia praestas

Nec quemquam pateris tristem repedare uiantem:

5

Te duce seruatus mortis quod uincula rupi

Hostibus extinctis, fuerant qui falsa locuti,

Versibus his Damasus supplex tibi uota rependo.

1

pariterque et nomine Fab. pariter te nomine

Merenda, Rivinus, Sarazani pariter de nomine

Brev. Nol. pariter quoque nomine