Eutychius martyr crudelia iussa tyranni
Carnificumq(ue) uias pariter tunc mille nocendi
Vincere quod potuit monstrauit gloria Christi.
Carceris inluuiem sequitur noua poena per artus,
5
Testarum fragmenta parant ne somnus adiret,
Bis seni transiere dies, alimenta negantur,
Mittitur in barathrum, sanctus lauat omnia sanguis
Vulnera quae intulerat mortis metuenda potestas.
Nocte soporifera turbant insomnia mentem,
10
Ostendit latebra insontis quae membra teneret,
Quaeritur, inuentus colitur, fouet, omnia praestat.
12
Ihm varias codicum lectiones adponere inutile est, cum marmore [ICVR V, 13274] concordat L