Damasus epigrammata 18

Testo base di riferimento: M. Ihm, 1895

Cura dell'edizione digitale: P. Tomasi, 2010

Altre sezioni


Damasus episcopus fecit

Heraclius uetuit lapsos peccata dolere,

Eusebius miseros docuit sua crimina flere:

Scinditur in partes populus gliscente furore,

Seditio, caedes, bellum, discordia, lites.

5

Extemplo pariter pulsi feritate tyranni,

Integra cum rector seruaret foedera pacis,

Pertulit exilium domino sub iudice laetus,

Litore Trinacrio mundum uitamq(ue) reliquit.

Eusebio episcopo et martyri

Damasi papae cultor atque amator

Furius Dionysius Filocalus scribsit

Damasus episcopus fecit ... Eusebio episcopo et martyri ICVR IV, 9515 Celeberrimum monumentum Eusebii pontificis, qui sedit a. 309 aut 310, nomen prodens eius, qui titulos Damasianos summa arte atque diligentia incidendos curavit (" Damasi papae cultor atque amator Furius Dionysius Filocalus scribsit"). Carmen integrum codd. T et L servaverunt. Tabulae ab ipso Damaso scriptae fragmenta tredecim reperta sunt a de Rossi. De aliis, vide ICVR IV, 9515


Damasus T "Damasus" subscriptum carmini,  codd.om. lapis ASV ostendit