Auienus ora maritima

Reference basis text: A. Schulten, 1955

Editing of the digital edition: A. A. Raschieri, 2009


Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,

Animo atque sensu, Taurici ponti situs

Capi ut ualeret his probabili fide

Quos distinerent spatia terrarum extima,

5

Subi libenter id laboris, ut tibi

Desideratum carmine hoc claresceret.

Fas non putaui quippe prolixa die

Non subiacere sensui formam tuo

Regionis eius quam uetustis paginis

10

Et qua<m> per omnem spiritus nostri diem

Secretiore lectione acceperam.

Alii inuidere namque, quod dispendio

Tibi haud sit ullo, agrestis et dur<i> reor.

His addo et illud, liberum temet loco

15

Mihi esse amor<e> sanguinisque uinculo.

Neque sat sit istud, ni sciam te litteras

Hiantibusque faucibus ueterum abdita

Hausisse semper, esse patuli pectoris,

Sensu capacem, talium iugem sitim

20

Tuo esse cordi et esse te prae ceteris

Memorem intimati. cur inefficaciter

Secreta rerum in non tenacem effunderem?

In non sequacem quis profunda ogganniat?

Multa ergo, multa compulere me, Probe,

25

Efflagitatam rem tibi ut persoluerem.

Quin et parent<is> credidi officium fore,

Desideratum si tibi locupletius

Profusiusque Musa promeret mea.

Dare expetitum quippe non parci uiri est,

30

Augere porro muneris summa<m> nouo

Mentis benignae satque liberalis est.

Interrogasti, si tenes, Maeotici

Situs qui<s> esset aequoris. Sallustium

Noram id dedisse, dicta et eius omnibus

35

Praeiudicatae au<c>toritatis ducier

Non abnuebam. ad eius igitur inclytam

Descriptionem, qua locorum formulam

Imaginemque expressor efficax stili

Et ueritatis paene in optutus dedit

40

Lepore linguae, multa rerum iunximus

Ex plurimorum sumpta co<m>mentariis.

Hecataeus istic quippe erit Milesius

Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque

Atheniensis, Caryandaeus Scylax,

45

Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,

Quin et Damastus nobili natus Sige

Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque

Populari<s> urbis Atticae, Siculus Cleon,

Herodotus ipse Thurius, tum qui decus

50

Magnum loquendi est, Atticus Thucydides.

Hic porro habebis, pars mei cordis Probe,

Quicquid per aequor insularum attollitur

- per aequor illud scilicet, quod post caua

Hiantis orbis a freto Tartes<s>io

55

Atlanticisque fluctibus procul sitam

In usque glaeba proruit nostrum mare -

Sinus<que> curuos atque prominentia,

- ut se supino porrigat litus situ,

Vt longe in undas inserant sese iuga -

60

Celsaeque ut urbes alluantur aequore,

Quis ortus amnis maximo<s> effuderit,

Vt prona ponti gurgitem intrant flumina

Vt ipsa rursum saepe cingant insulas

Sinuentque late ut tuta portus bra<c>chia,

65

Vt explicentur stagna, ceu iaceant lacus,

Scruposum ut alti uerticem montes leuent

Stringatque nemora ut unda cana gurgitis.

Laboris autem terminus nostri hic erit,

Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali

70

Et siquae in illo marmore insulae tument,

Edisserantur. reliqua porro scripta sunt

Nobis in illo plenius uolumine,

Quod de orbis oris partibusque fecimus.

Vt aperta uero tibimet intimatio

75

Sudoris huius et laboris sit mei

Narratione<m> opusculi paulo altius

Exordiemur. tu per intimum iecur

Prolata conde, namque fulcit haec fides

Petita longe et eruta ex au<c>toribus.

80

Terrae patentis orbis effuse iacet

Orbique rursus unda circumfunditur.

Sed qua profundum semet insinuat salum

Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris

Longe explicetur, est Atlanticus sinus.

85

Hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,

Hic sunt columnae pertinacis Herculis

Abila atque Calpe, <haec> laeua dicti caespitis,

Libyae propinqu<a> est Abi<l>a. duro perstrepunt

Septent<r>ione, sed loco certae tenent.

90

Et prominentis hic iugi surgit caput,

Oestrymnin istud dixit aeuum antiquius,

Molesque celsa saxei fastigii

Tota in tepentem maxime uergis notum.

Sub huius autem prominentis uertice

95

Sinus dehiscit incolis Oestrymnicus,

In quo insulae sese exerunt Oestrymnides,

Laxe iacentes et metallo diuites

Stanni atque plumbi. multa uis hic gentis est,

Superbus animus, efficax solertia,

100

Negotiandi cura iugis omnibus,

Netisque cumbis turbidum late fretum

Et beluosi gurgitem Oceani secant.

Non hi carinas quippe pinu texere

Et acere norunt, non abiete, ut usus est,

105

Curuant faselo<s>, sed rei ad miraculum

Nauigia iunctis semper aptant pellibus

Corioque uastum saepe percurrunt salum.

Ast hinc duobus in sacram, sic insulam

Dixere prisci, solibus cursus rati est.

110

Haec inter undas multa caespitem iacet,

Eamque late gens Hiernorum colit.

Propinqua rursus insula Albionum patet.

Tartes<s>iisque in terminos Oestrumnidum

Negotiandi mos erat. Carthaginis

115

Etiam coloni et uulgus inter Herculis

Agitans columnas haec adibant aequora,

Quae Himilco Poenus mensibus uix quattuor

Vt ipse semet re probasse re<t>tulit

Enauigantem, posse transmitti adserit.

120

Sic nulla late flabra propellunt ratem,

Sic segnis humor aequoris pigri stupet.

Adicit et illud: plurimum inter gurgites

Extare fucum et saepe uirgulti uice

Retinere pup<p>im. dicit hic nihilominus

125

Non in profundum terga demitti maris

Paruoque aquarum uix supertexi solum.

Obire semper huc et huc ponti feras,

Nauigia lenta et languide repentia

Internatare beluas. siquis dehinc

130

Ab insulis Oestrymnicis lembum audeat

Vrgere in undas, axe qua Lycaonis

Rigescit aethra, caespitem Ligurum subit

Cassum incolarum. namque Celtarum manu

Crebrisque dudum proeliis uacua arua sunt

135

Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit,

Venere in ista, quae per horrentis tenent

Plerumque dumos. creber his scrupus locis

Rigidaeque rupes atque montium minae

Caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem

140

Diu inter arta cautium duxit diem

Secreta ab undis. nam sali metuens erat

Priscum ob periclum, post quies et otium

Securitate roborante audaciam

Persuasit altis deuehi cubilibus

145

Atque in marinos iam locos descendere.

Post illa rursum quae supra fati sumus

Magnus patescit aequoris <fusi> sinus

Ophius<s>am ad usque. rursum ab huius litore

Internum ad aequor, qua mare insinuare se

150

Dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,

Septem dierum tenditur pediti uia.

Ophiussa porro tanta panditur latus

Quantam iacere Pelopis audis insulam

Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis <est>

155

Locos et arua Oestrymnicis habitantibus,

Post multa serpens effugauit incolas

Vacuamque glaebam nominis fecit sui.

Procedit inde in gurgites Veneris iugum

Circumlatratque pontus insulas duas

160

Tenue ob locorum inhospitas. Aryium

Rursum tumescit prominens in asperum

Septentrionem cursus aut<em> hinc classibus

Vsque in columnas efficacis Herculis

Quinque est dierum. post pelagia est insula

165

Herbarum abundans at<que> Saturno sacra.

Sed uis in illa tanta naturalis est,

Vt siquis hanc innauigando accesserit,

Mox excitetur propter insulam mare,

Quatiatur ipsa et omne subsiliat salum

170

Alte intremescens cetero ad stagni uicem

Pelago silente. prominens surgit dehinc

Ophiussae in auras, abque Arui<i> iugo

In haec locorum bidui cursus patet.

At qui dehiscit inde prolixe sinus,

175

Non totus uno facile nauigabilis

Vento recedit. namque medium ac<cess>eris

Zephyro uehente, reliqua deposcunt notum.

Et rusus inde si petat quisquam pede

Tartessiorum litus, exuperet uiam

180

Vix luce quarta. siquis ad nostrum mare

Malac<a>eque portum semitam tetenderit,

In quinque soles est iter. tum Cempsicum

Iugum intumescit. subiacet porro insula

Achale uocata ab incolis. a<e>gre est fides

185

Narrationi prae rei miraculo,

Sed quam frequens auctoritas sat fulciat,

Aiunt in huius insulae confiniis

Numquam esse formam gurgiti reliquo parem.

Splendore<m> ubique quippe inesse fluctibus

190

Vitri ad nitorem et per profundum marmoris

Coeaneam in undis esse certum imaginem est.

Confundi at illic aequor immundo luto

Memorant uetusti semper atque sordibus

Vt faeculentos gurgites haerescere.

195

Cempsi atque Sefes arduos collis habent

Ophiussae in agro. propter hos pernix Ligus

Draganumque proles sub niuoso maxime

Septentrione conlocauerant larem.

Poetanion autem est insula ad Sefum latus

200

Patulusque portus. inde Cempsis adiacent

Populi Cynetum. <tum> Cyneticum iugum,

Qua sideralis lucis inclinatio est,

Alte tumescens ditis Europae extimum

In beluosi uergit Oceani salum.

205

Ana amnis illic per Cynetas effluit

Sulcatque glaebam. panditur rursus sinus

Cauusque caespes in meridiem patet.

Memorato ab amni gemina sese flumina

Scindunt repente perque praedicti sinus

210

Crassum liquorem - quippe pinguesci<t> luto

Omne hic profundum - lenta trudunt agmina.

Hic insularum semet alte subrigit

Vertex duarum. nominis minor indiga est,

Aliam uocauit mos tenax Agonida.

215

Inhorret inde rupibus cautes sacra

Saturni et ipsa. feruet inlisum mare

Litusque late saxeum distenditur.

Hirtae hic capellae et multus incolis caper

Dumosa semper intererrant caespitum,

220

Castrorum in usum et nauticis uelamina

Productiores et graues setas alunt.

Hinc dictum ad amne<m> solis unius uia est,

Genti et Cynetum hic terminus. Tartes<si>us

Ager his adh<a>eret adluitque caespitem

225

Tartes<s>us amnis. inde tenditur iugum

Zephyro sacratum. denique arcis sum<m>itas

Zephyris uocata. celsa sed fastigia

Iugo eriguntur uertici<s>. multus tumor

Conscendit auras et supersidens quasi

230

Caligo semper nubilum condit caput.

Regio omnis inde maxime herboso solo est,

Nebulosa iuge his incolis conuexa sunt,

Coactus aer atque crassior dies

Noctisque more ros frequens. nulla, ut solet,

235

Flabra inferuntur, nullus aethram discutit

Superne uenti spiritus, pigra incubat

Caligo terras et solum late madet.

Zephyridos arcem siquis excedat rate

Et inferatur gurgiti nostri maris,

240

Flabris uehetur protinus fauoni<i>.

Iugum inde rursus et sacrum infernae deae

Diuesque fanum, penetral abstrusi caui

Adytumque caecum. multa propter est palus

Erebea dicta. quin et Herbi ciuitas

245

Stetisse fertur his locis prisca die,

Quae pr<o>eliorum absumpta <tem>pestatibus

Famam atque nomen sala liquit caespiti.

At Hiberus inde manat amnis et locos

Fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt

250

Dictos Hiberos, non ab illo flumine

Quod inquietos Vasconas praelabitur.

Nam quicquid amnem gentis huius adiacet

Occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.

Pars porro eoa continet Tartes<s>ios

255

Et Cilbicenos. Cartare post insula est

Eamque pridem, influx<a> e<t est> satis fides,

Tenuere Cempsi. proximorum postea

Pulsi duello, uaria quaesitum loca

Se protulere. Cassius inde mons tumet.

260

Et Graia ab ipso lingua cassiterum prius

Stannum uocauit. inde fani est prominens

Et quae uetustum Graeci<a>e nomen tenet,

Gerontis arx est eminus. namque ex ea

Geryona quondam nuncupatum accepimus.

265

Hic ora late sunt sinus Tartes<s>ii.

Dictoque ab amni in haec locorum puppibus

Via est diei. Gadir hic est oppidum,

Nam Punicorum lingua cons<a>eptum locum

Gadir uocabat. ipsa Tartessus prius

270

Cognomina<ta> est. multa et opulens ciuitas

Aeuo uetusto, nunc egena, nunc breuis,

Nunc destituta, nunc ruinarum ag<g>er est.

Nos hic locorum, praeter Herculanea<m>

Solemnitatem uidimus miri nihil.

275

At uis in illis tanta uel tantum decus

Aetate prisca sub fide rerum fuit,

Rex ut superbus omniumque praepotens,

Quos gens habebat forte tum Maurusia,

Octauiano principi acceptissimus

280

Et lit<t>erarum semper in studio Iuba

Interfluoque separatus aequore,

Inlustriorem semet urbis istius

Duumuiratu crederet. sed insulam

Tartessus amnis ex Ligustino lacu

285

Per aperta fusus undique adlapsu ligat.

Neque iste tractu simplici prouoluitur

Vnusue sulcat subiacentem caespitem,

Tria ora quippe parte eoi luminis

Infert in agros, ore bis gemino quoque

290

Meridiana ciuitatis adluit.

At mons paludem incu<m>bit Argentarius

Sic a uetustis dictus ex specie sui.

Stagno iste namque latera plurimo nitet

Magisque in auras eminus lucem euomit,

295

Cum sol ab igni celsa perculerit iuga.

Idem amnis aut<em> fluctibus stagni grauis

Ramenta uolu<i>t inuehitque moenibus

Diues metallum. qua dehinc ab aequore

Salsi fluenti uasta per medium soli

300

Regio re<ce>dit, gens Etmaneum accolit.

Atque inde rursus usque Cempsorum sata

Ileates agro se feraci porrigunt.

Maritima uero Ci<l>biceni possident.

Gerontis arcem et prominens fani, ut supra

305

Sumus elocuti, distinet medium salum

Interque celsa cautium cedit sinus.

Iugum ad secundum flumen amplum euoluit<ur>.

Tartes<s>iorum mons dehinc attollitur

Siluis opacus. hinc Erythia est insula

310

Diffusa gl<a>ebam et iuris olim Punici.

Habuere primo quippe eam Cart<ha>ginis

Prisc<a>e coloni interfluoque scinditur

A continente quinque per stadia mari

Erythia. ab arce qua diei occasus est,

315

Veneri marinae consecrata est insula

Templumque in illa Veneris et penetral cauum

Oraculumque. monte ab illo, quem tibi

Horrere siluis dixeram, cum ueneris,

Litus recline et molle harenarum iacet,

320

In quas Besilus atque Cilbus flumina

Vrgent fluentum. post in occiduum diem

Sacrum superbas erigit cautes iugum.

Locum hunc uocauit Herma quondam Graecia.

Est Herma porro caespitum munitio,

325

Interfluumque altrinsecus munit lacum.

Aliique rursus Herculis dicunt uiam

Strauisse quippe maria fertur Hercules,

Iter ut pateret facile captiuo gregi.

Porro illud Herma iure sub Libyci soli

330

Fuisse pridem plurimi auctores ferunt.

Nec respuendus testis est Dionysius,

Liby<a>e esse finem qui docet Tartessium.

Europ<a>e in agro, quod uocari ab incolis

Sacrum indicaui, prominens subducitur.

335

Locos utrosque interfluit tenue fretum.

Quod Herma porro aut Herculis dictum est uia,

Amphipolis urbis incola Euctemon ait,

Non plus h<ab>ere longitudinis modo

Quam porriguntur centum et octo milia

340

Et distineri <terras> milibus tribus.

Hic Herculanae stant columnae, quas modum

Vtriusque haberi continentis legimus.

Sunt paria porro saxa prominentia

Abila atque Calpe. Calpe <in> Hispano solo,

345

Maurusiorum est Abila. namque Abilam uocant

Gens Punicorum, mons quod altus barbaro est,

Id est Latino, dici ut au<c>tor Plautus est.

Calpeque rursum in Graecia species caui

Teretisque uisu nuncupatur urcei.

350

Atheniensis dicit Euctemon item

Non esse saxa aut uertices adsurgere

Parte ex utraque. caespitem Libyci soli

Europae et oram memorat insulas duas

I<n>ter<i>acere; nuncupari has Herculis

355

Ait columnas; stadia triginta refert

Has distinere; horrere siluis undique

Inhospitasque semper esse nauticis.

Inesse quippe dicit ollis Herculis

Et templa et aras. inuehi aduenas rate,

360

Deo litare, abire festino pede,

Nefas putatum demorari in insulis.

Circum atque iuxta plurimo <tractu iacens>

Manere tradit tenue prolixe mare.

Nauigia onusta adire non ualent locos

365

Breue ob fluentum et pingue litoris lutum.

Sed si uoluntas forte quem subegerit

Adire fanum, properat ad Lunae insulam

Agere carinam, eximere classi pondera,

Leuique cymba sic superferri salo.

370

Sed ad columnas quicquid interfunditur

Vnd<a>e aestuantis, stadia septem uix ait

Damastus esse. Caryandaeus Scylax

Medium fluentum inter columnas adserit

Tantum patere quantus aestus Bosporo est.

375

Vltra has columnas propter Europae latus

Vicos et urbis incolae Carthaginis

Tenuere quondam. mos at ollis hic erat,

Vt planior<e> texerent fundo rates,

Quo cymba tergum fusior breuius maris

380

Praelaberetur. porro in occiduam plaga<m>

Ab his columnis gurgitem esse interminum,

Late patere pelagus, extendi salum

Himilco tradit. nullus haec adiit freta,

Nullus carinas aequor illud intulit,

385

Desint quod alto flabra propellentia

Nullusque puppim spiritus caeli iuuet,

Dehinc quod aethram quod<am> amictu uestiat

Caligo, se<m>per nebula condat gurgitem

Et crassiore nubilum perstet die.

390

Oceanus iste est, orbis effusi procul

Circumlatrator, iste pontus maximus,

Hic gurges oras ambiens, hic intimi

Salis inrigator, hic parens nostri maris.

Plerosque quippe extrinsecus curuat sinus

395

Nostrumque in orbem uis profundi inlabitur.

Sed nos loquemur maximo<s> tibi qu<a>ttuor.

Prima huius ergo in caespitem insinuatio est

Hesperius aestus atque Atlanticum salum;

Hyrcana rursus unda, Caspium mare;

400

Salum Indicorum, terga fluctus Persici;

Arabsque gurges sub tepente iam noto.

Hunc usus olim dixit Oceanum uetus.

Hyrcana rursus unda, Caspium mare;

Longo explicatur gurges huius ambitu

405

Produciturque latere prolixe uago.

Plerumque porro tenue tenditur salum,

Vt uix harenas subiacenti<s> occulat.

Exuperat autem gurgitem fucus frequens

Atque impeditur aestus hic uligine.

410

Vis belluarum pelagus omne internatat

Multusque terror ex feris habitat freta.

Haec olim Himilco Poenus Oceano super

Spectasse semet et probasse re<t>tulit.

Haec nos ab imis Punicorum annalibus

415

Prolata longo tempore edidimus tibi.

Nunc iam recursus ad priora sit stilo.

Igitur columnae, ut dixeram, Libystidis

Europae in agro aduersa surgit altera.

Hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,

420

Vltra citraque quattuor gentes colunt.

Nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco,

Sunt Massieni, regna Cilbicene sunt

Feracis agri et diuites Tartes<s>ii,

Qui porriguntur in Calacticum sinum.

425

Hos propter autem mox iugum Barbetium est

Malachaeque flumen urbe cum cognomine

Menace prior<e quae> uocata est saeculo.

Tartes<s>iorum iuris illic insula

Antistat urbem, Noctilucae ab incolis

430

Sacrata pridem. in insula stagnum quoque

Tutusque portus. oppidum Menace super.

Qua sese ab undis regio dicta subtrahit,

Silurus alto mons tumet cacumine.

Adsurgit inde uasta cautes et mare

435

Intrat profundum. pinus hanc quondam frequens

Ex se uocari sub sono Graio dedit.

Fanumque ad usque Veneris ac Veneris iugum

Litus recumbit. porro in isto litore

Stetere crebrae ciuitates antea

440

Phoenixque multus habuit hos pridem locos.

Inhospitales nunc harenas porrigit

Deserta tellus, orba cultorum sola

Squalent iacentque. Veneris ab di<c>to iugo

Spectatur Herma caespitis Libyci procul,

445

Quod ante dixit. litus hic rursum patet

Vacuum incolarum nunc et abiecti soli.

Porro ante et urbes hic stetere plurimae

Populique multi concelebra<ru>nt locos.

Namnatius inde portus op<pidum pro>pe

450

Se Massienum curuat alto ab aequore

Sinuque in imo surgit altis moenibus

Vrbs Massiena. post iugum Trete eminet

Breuisque iuxta Strongyle stat insula.

Dehinc in huius insulae confiniis

455

Immensa tergum latera diffundit palus.

Theodorus illic - nec stupori sit ibi

Quod in feroci barbaroque sat loco

Cognomen huius Graeciae accipis sono -

Prorepit amnis. ista Phoenices prius

460

Loca incolebant. rursus hinc se litoris

Fundunt harenae et litus hoc tres insulae

Cinxere late. hic terminus quondam stetit

Tartes<s>iorum, hic Herna ciuitas fuit.

Gymnetes istos gens locos insederant

469

<Si>cani ad usque pr<a>efluentis alueum,

465

Nunc destitutus et diu incolis carens

Sibi sonorus Alebus amnis effluit.

Post haec per undas insula est Gymnesia,

Populo incolarum quae uetus nomen dedit,

470

Pityuss<a>e et inde proferunt sese insulae

Baliarium <ac> late insularum dorsa sunt.

Et contra Hiberi in usque Pyren<a>e iugum

Ius protulere propter interius mare

Late locati. prima eorum ciuitas

475

Ilerda surgit. litus extendit dehinc

Steriles harenas. Hemeroscopium quoque

Habita<ta> pridem hic ciuitas. nunc iam solum

Vacuum incolarum languido stagno madet.

Attollit inde se Sicana ciuitas,

480

Propinquo ab amni sic uocata Hibericis.

Neque longe ab huius fluminis diuortio

Praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.

At qua recedit ab salo tellus procul,

Dumosa late terga regio porrigit.

485

Berybraces illic, gens agrestis et ferox,

Pecorum frequentis intererrabat greges.

Hi lacte semet atque pingui caseo

Praedure alentes proferebant spiritum

Vicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum

490

Procedit alte ac nuda litorum iacent

Ad usque Onussae <C>herronesi terminos.

Palus per illa Naccararum extenditur.

Hoc nomen isti nam pal<udi m>os dedit

Stagnique medio parua surgit insula

495

Ferax oliui et hinc Mineru<a>e s<t>at sacra.

Fuere propter ciuitates plurimae.

Quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles

Tyrichae stetere. nomen oppido uetus,

Gazae incolarum maxime memorabiles,

500

Per orbis oras. namque praeter caespitis

Fecunditatem, qua pecus, qua palmitem,

Qua dona flauae Cereris educat solum,

Peregrina Hibero sub<u>e<h>untur flumine.

Iuxta superbum mons <S>acer caput exerit

505

Oleumque flumen proxuma agrorum secans

Geminos iugorum uertices interfluit.

Mons quippe Sellus nomen hoc monti est uetus,

Ad usque celsa nubium subducitur

Adstabat istum ciuitas Lebedontia

510

Priore <s>aeclo, nunc ager uacuus lare

Lustra et ferarum sustinet cubilia.

Post haec harenae plurimo tractu iacent,

Per quas Salauri<s> oppidum quondam stetit,

In quis et olim prisca Callipolis fuit,

515

Callipolis ill<a, quae per altam> m<o>enium

Proceritatem et celsa per fastigia

Subibat auras, quae laris uasti ambitu

Latere ex utroque piscium semper ferax

Stagnum premebat. inde Tarraco oppidum

520

Et Barcilonum amoena sedes ditium.

Nam pandit illic tuta portus brachia,

Vuetque semper dulcibus tellus aquis.

Post Indigetes asperi se proferunt,

Gens ista dura, gens ferox uenatibus

525

Lustrisque inh<a>erens. tum iugum Celebanticum

In usque salsam dorsa porrigit Thetim.

Hic adstitisse ciuitatem Cypselam

Iam fama tantum est. nulla nam uestigia

Prioris urbis asperum seruat solum.

530

Dehiscit illic maximo portus sinu

Cauumque late c<a>espitem inrepit salum.

Post qu<a>e recumbit litus Indiceticum.

Pyren<a>e ad usque prominentis uerticem.

Post litus illud, quod iacere diximus

535

Tractu supino, se Malodes exerit

Mons inter undas <et> tument sco<puli duo>

Geminusque uer<tex celsa nubium petit>.

Hos inter aut<em> portus effuse iacet

Nullisque flabris aequor est obnoxium.

540

Sic omne, late praelocatis rupibus,

Latus ambiere cautium cacumina,

Interque saxa immobilis gurges latet,

Quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.

Stagnum inde Toni montium in radicibus

545

Tononitaeque attollitur rupis iugum.

Per quae sonorus uoluit aequor spumeum

Anystus amni<s> et salum fluctu secat.

Haec propter undas atque salsa sunt freta,

At quicquid agri cedit alto a gurgite,

550

Ceretes omne et Ausoceretes prius

Habuere duri, nunc pari sub nomine

Gens est Hiberum. Sordus inde denique

Populus agebat inter auios locos

Ac pertinentes usque ad interius mare

555

Qua piniferae stant Pyrenae uertices

Inter ferarum lustra duceba<nt diem>

Et arua late et gurgitem ponti premunt.

In Sordiceni caespitis confinio

Quondam Pyrene ciuitas ditis laris

560

Stetisse fertur hicque Mas<s>iliae incolae

Negotiorum saepe uersabant uices.

Sed in Pyrenen ab columnis Herculis

Atlanticoque gurgite et confinio

Zephyri<di>s orae cursus est celeri rati

565

Septem dierum. post Pyrenaeum iugum

Iacent harenae litoris Cynetici,

Easque late sulcat amnis Rhoscynus.

Hoc Sordicenae, ut diximus, glaeb<a>e solum est.

Stagnum hic palusque quippe diffuse patet,

570

Et incolae istam Sordicem cognominant.

Praeterque uasti gurgitis crepulas aquas

- nam propter amplum marginis lax<a>e ambitum

Ventis tumescit saepe <per>cellentibus -

Stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.

575

Ru<rsusque ab huius> effluentis ostiis

.......................

....................... <litus dehinc>

Sinuatur alto et propria per dispendia

Caespes cauatur, repit unda largior

580

Molesque multa gurgitis distenditur.

Tris namque in illo maximae stant insulae

Saxisque duris pelagus interfunditur.

Nec longe ab isto caespitis rupti sinus

Alter dehiscit insulasque qu<a>ttuor

585

- at priscus usus dixit has omnis Piplas -

Ambit profundo. gens Elesycum prius

Loca haec tenebat atque Naro ciuitas

Era<t> ferocis maximum regni caput.

Hic salsum in aequor amnis Attagus ruit

590

Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc

Besaram stetisse fama casca tradidit.

At nunc Heledus, nunc et Orobus flumina

Vacuos per agros et ruinarum aggeres

Amoenitatis indices priscae meant.

595

Nec longe ab istis Thyrius alto euoluitur

....... † cinorus agmen .............

.......................

.......................

Numqua<m> excitent<ur> fluctuum uolumina

600

Sternatque semper gurgitem Alcyonae quies.

Vertex at huius cautis e regione se

Illi eminenti porrigit, quod Candidum

Dixi uocari. Blasco propter insula est

Teretique forma caespes editur salo.

605

In continenti et inter adsurgentium

Capita iugorum rursum harenosi soli

Terga explica<n>tur seque fu<n>dunt litora

Orba incolarum. Setius inde mons tumet

Procerus arcem et pinifer. Setii iugum

610

Radice fusa in usque Taurum pertinet.

Taurum paludem namque gentici uocant

Orani propinquam flumini. huius alueo

Hibera tellus adque Ligyes asperi

Intersecantur. hic sat angusti laris

615

Tenuique censu ciuitas Polygium est.

Tum Mansa uicus oppidumque Naustalo

Et urbs <impendet> † haesic<a>e gen<tis> salo

.......................

.......................

620

.......................

Eiusque in aequor Cassius amnis influit.

At Cimenice regio discedit procul

Salso ab fluento, fusa multo caespite

Et opaca siluis. nominis porro auctor <est>

625

Mons dorsa celsus. huius imos aggeres

Stringit fluento Rhodanus atque scrupeam

Mole<m> imminentis intererrat aequore.

Ligures ad undam semel interni maris

Setiena ab arce et rupe saxosi iugi

630

Procul extulere. sed quasi exposcit locus

Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram.

Stili immorantis pater<e> tracta, mi Probe.

Quippe amnis ortum, gurgitis lapsum uagi,

Quas iste gentis lambat unda fluminis

635

Quantoque manet incolis compendio

Et ostiorum fabimur diuortia.

Niuosum in auras erigunt Alpes iugum

A solis ortu et arua Gallici soli

Intersecantur scrupeo fastigio

640

Et anhela semper flabra tempestatibus.

Effusus ille et ore semet exigens

Hiantis antri ui truci sulcat sola

Aquarum in ortu et fonte primo nauiger

At rupis illud erigentis se latus,

645

Quod edit amne<m>, gentici cognomina<n>t

Solis columnam. tanto enim fastigio

In usque celsa nubium subducitur

Meri<di>anus sol ut <op>positu iugi

Conspicuus haut sit, cum relaturus diem

650

Septentrionum ac<c>esserit confinia.

Scis nam fuisse eius modi sententiam

Epicureorum: non <eum> occasu premi,

Nullos subire gurgites, numquam oc<c>uli,

Sed obire mundum, obliqua caeli currere,

655

Animare terras, alere lucis pabulo

Conuexa cuncta et inuicem regionibus

Cer<tis> negari candidam Phoebi facem.

Resi ............................

..............................

660

..............................

..............................

Meridianam cum secuerit orbitam,

Cum lumen axi Atlantico inclinauerit,

Vt in supremos ignem Hyperboreos agat,

665

Achaemenioque semet ortui ferat,

Discreta in aethrae flectitur curuo ambitu

Metamque transit. cumque nostro obtutui

Iubar negarit atra nox caelo ruit,

Caec<a>eque nostra protinus tenebrae tegunt.

670

Dies at illos clara tunc inluminat,

Septentrione qui superposito rigent.

Cum rursus umbra noctis arctoos habet,

Genus omne nostrum splendidum ducit diem.

Meat amnis aut<em a> fonte per Tylangios,

675

Per Daliternos, per Clahilcorum sata

Lemenicum et agrum - dura sat uocabula

Auremque primam cuncta uulnerantia,

Sed non silenda tibimet ob studium tuum

Nostramque cura<m>. panditur porro in decem

680

Flexus recursu gurgitum. stagnum graue,

Plerique tradunt, inserit semet dehinc,

Vastam paludem, quam uetus mos Graeciae

Vocitauit Accion, <at>que praecipites aquas

Stagni per aequor egerit. rursum effluus

685

Artansque sese fluminum ad forma<m>, dehinc

Atlanticos in gurgites, nostrum in mare

Et occidentem contuens, euoluitur

Patulasque harenas quinque sulcat ostiis.

Arelatus illic ciuitas attollitur,

690

Theline uocata sub priore saeculo

Graio incolente. multa nos Rhodano super

Narrare longo res subegerunt stilo.

At numquam in illud animus inclinabitur,

Europam ut isto flumine et Libyam adseram

695

Disterminari. Phileus hoc quamquam uetus

Putasse dicat incolas. despectui

Derisuique inscitia haec sit barbara

Et compete<nte denotetur nomine>.

Cursus carinae biduo et binoctio est.

700

Gens hinc Nearchi Bergineque ciuitas,

Salyes atroces, oppidum Mastrabalae

<priscum> paludis, terga celsum prominens,

Quod incolentes Cecylistrium uocant,

Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs:

705

Pro f<r>onte litus praeiacet, tenuis uia

Patet inter undas, latera gurges adluit,

Stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum

Laremque fusa ciuitas p<a>ene insula est,

Sic aequor omne caespiti infudit manus.

710

Labos at olim conditorum diligens

Formam locorum et arua naturalia

Euicit arte. siqua prisca te iuuat

Haec in nouel<l>a nominum deducere

2

situs Hudson

sinus E