Damasus epigrammata 105

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Qui peccatorum sordes abolere priorum

Terrenisque optas maculis absoluere uitam,

Huc ades ad Christi fontem sacrumque liquorem,

Corpus ubi ac mentes pariter sensusque lauantur

5

Aeternumque datur casto baptismate munus.

Hanc aulam fidei sedem construxit ab imo

Militiae clarus titulis aulaeque fidelis

Romanaeque urbis praefectus Longinianus.

8

Longinianus Flavius Macrobius Longinianus, praef. urbi a. 403, praef. praet. Italiae a. 406-408.