Damasus epigrammata 98

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Felix digna tulit parum munera Christi

Et suo con(ten)tus habuit per saecula nomen

Laetificum renouans pri(ma ab ori)gine tempus

Infandaqu(e fu)giens istius iurgia saecli.

5

Certum est in regn(um caeli) perque amoena uirecta

Istum cum electis ire et habitu(ru)m praemia digna,

Semper et assiduae benedici pro munere tali.

Qui uixit an. LXIIII m. VIII d. XXIII, dep. VI id. Ian.

Fl. Stilicone cons.

1

parum Rossius, Bull. crist. 1894 post "parum" inserit "senex, at "parum" corruptum videtur ab Ihm.