Damasus epigrammata 93

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Liberium lector mox et leuita secutus,

Post Damasum, clarus totos quos uixit in annos,

Fonte sacro magnus meruit sedere sacerdos,

Cunctus ut populus pacem tunc soli clamaret.

5

Hic pius, hic iustus felicia tempora fecit,

Defensor magnus, multos ut nobiles ausus

Regi subtraheret ecclesiae aula defendens.

Misericors largus meruit per saecula nomen.

Ter quinos populum qui rexit in annos amore

10

Nunc requiem sentit caelestia regna potitus.

1

L. fuit igitur Siricius lector et post diaconus sub Libero primum, qui sedit ab anno 356 ad 366, deinde sub Damaso diaconium tenuit, cui successit a. 384. Epitaphium Siricii papae sepulti in coemeterii Priscillae basilica s. Silvestri via Salaria nova.