Damasus epigrammata 92

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Praesul apostolicae sedis uenerabilis omni

Quem rexit populo, decimum dum conderet annum,

Caelestinus agens uitam migrauit in illam,

Debita quae sanctis aeternos reddit honores.

5

Corporis hic tumulus: requiescunt ossa cinisque

Nec perit hinc aliquid domino, caro cuncta resurgit.

Terrenum nunc terra tegit, mens nescia mortis

Viuit et aspectu fruitur bene conscia Christi.

1

uenerabilis T venerabis