Damasus epigrammata 91

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Qui natum passumque deum repetisse paternas

Sedes atque iterum uenturum ex aethere credit,

Iudicet ut uiuos rediens pariterque sepultos,

Martyribus sanctis pateat quod regia caeli

5

Respicit interior, sequitur si praemia Christi.

1

repetisse V reppulisse