Damasus epigrammata 85

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


THEODORA QVE VIXIT ANNOS XXI M VII

D XXIII IN PACE EST BISOMV

Amplificam sequitur uitam dum casta Afrodite,

Fecit ad astra uiam, Christi modo gaudet in aula.

Restitit haec mundo semper caelestia quaerens,

Optima seruatrix legis fideique magistra

5

Dedit egregiam sanctis per saecula mentem.

Inde per eximios paradisi regnat odores,

Tempore continuo uernant ubi gramina riuis,

Expectatque deum superans quo surgat ad auras.

Hoc posuit corpus tumulo mortalia linquens,

10

Fundauitque locum coniunx Eua[grius ins]tans.

DEP DIE [---

ANTONIO ET SIAGRO CON[ss

THEODORA QVE VIXIT ANNOS XXI M VII D XXIII IN PACE EST BISOMV ... DEP DIE [--- ANTONIO ET SIAGRO SIAGRO CON[ss CON[ss pars lapidis litteris pessimis et attritu consumptis translata est a coenobio s. Laurentii ad aedem s. Agnetis via Nomentana