Damasus epigrammata 84

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Constantina deum uenerans Christoque dicata

Omnibus impensis deuota mente paratis

Numine diuino multum Christoque iuuante

Sacraui templum uictricis uirginis Agnes,

5

Templorum quod uincit opus terrenaque cuncta,

Aurea quae rutilant summi fastigia tecti.

Nomen enim Christi celebratur sedibus istis,

Tartaream solus potuit qui uincere mortem

Inuectus caelo solusque inferre triumphum

10

Nomen Adae referens et corpus et omnia membra

A mortis tenebris et caeca nocte leuata.

Dignum igitur munus martyr deuotaque Christo

Ex opibus nostris per saecula longa tenebis,

O felix uirgo, memorandi nominis Agnes.

3

Numine G nomine