Damasus epigrammata 63

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


VERSVS HIERONYMI PRESBYTERI

Psallere qui docuit dulci modulamine sanctos,

Nouerat iste decem legis qui uerba dedisset,

Quot digitis citharam chordis totidemque dicauit,

Nomina uel signum, numerum crux ipsa notaret.

5

Credere quid dubitas? uirtus regit omnia Christi,

Qui uarias iunxit uno sub carmine linguas,

Vt pecudes uolucresque deum cognoscere possint.

Hic sonus est fidei, mentes qui mulcet amaras,

Sic creatura prior tanto pro munere gaudet,

10

Offerat ut domino saluet quos gratia uocis.

<quisque sitit ueniat cupiens haurire fluenta,

Inueniet latices seruant qui dulcia mella>

VERSVS HIERONYMI PRESBYTERI β¹ γ¹ γ² versiculi Hieronimi presbyteri

ε¹ Damasi et Hieronimi versus Damasi ante

ω versus Damasi ad Hieronimum

Sab. versiculos d(omi)ni Hieronimi presbyteri