Damasus epigrammata 61

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Corpore mente animo pariterque et nomine Felix,

Sanctorum in numero Christi societate triumphis

Qui ad te sollicite uenientibus omnia praestas

Nec quemquam pateris tristem repedare uiantem:

5

Te duce seruatus mortis quod uincula rupi

Hostibus extinctis, fuerant qui falsa locuti,

Versibus his Damasus supplex tibi uota rependo.

1

pariterque et nomine Fab. pariter te nomine

Merenda Rivinus Sarazani pariter de nomine

Brev. Nol. pariter quoque nomine