Damasus epigrammata 57

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Hinc pater exceptor, lector, leuita, sacerdos,

Creuerat hinc meritis quoniam melioribus actis,

Hinc mihi prouecto Christus, cui summa potestas,

Sedis apostolicae uoluit concedere honorem.

5

Archiuis, fateor, uolui noua condere tecta,

Addere praeterea dextra laeuaque columnas,

Quae Damasi teneant proprium per saecula nomen.

1

pater V puer