Damasus epigrammata 48

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Veridicus rector lapsos quia crimina flere

Praedixit, miseris fuit omnibus hostis amarus.

Hinc furor, hinc odium sequitur, discordia, lites,

Seditio, caedes, soluuntur foedera pacis.

5

Crimen ob alterius Christum qui in pace negauit,

Finibus expulsus patriae est feritate tyranni.

Haec breuiter Damasus uoluit comperta referre,

Marcelli ut populus meritum cognoscere possit.

1

crimina flere V carmina fleri