Damasus epigrammata 47

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Cultores domini Felix pariterque Philippus

Hinc uirtute pares contempto principe mundi

Aeternam petiere domum regnaque piorum,

Sanguine quod proprio Christi meruere coronas.

5

His Damasus supplex uoluit sua reddere uota.

5

ICVR IX. 24829 Cum nr. 91 unum carmen in honore martyrum Felicis et Philippi: v. Ihm 91.