Damasus epigrammata 43

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


Tempore quo gladius secuit pia uiscera matris,

Sexaginta duo capti feritate tyranni

Extemplo ducibus missis tunc colla dedere.

Confessi Christum superato principe mundi

5

Aetheriam petiere domum regnaque piorum.

1

om.  P