Damasus epigrammata 40

Reference basis text: M. Ihm, 1895

Editing of the digital edition: P. Tomasi, 2010

Other sections


[Fam]a refert sanctos dudum retulisse parentes

[Ag]nen, cum lugubres cantus tuba concrepuisset,

[N]utricis gremium subito liquisse puellam,

Sponte trucis calcasse minas rabiemq(ue) tyranni.

5

Vrere cum flammis uoluisset nobile corpus,

Virib(us) inmensum paruis superasse timorem,

Nudaque profusum crinem per membra dedisse,

Ne domini templum facies peritura uideret.

O ueneranda mihi, sanctum decus, alma, pudoris,

10

Vt Damasi precib(us) faueas precor, inclyta martyr.

10

ICVR VIII, 20753 carmen litteris Philocalianis marmori incisum extat in ecclesia S. Agnetis via Nomentana.